A26815:1113
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ipsa sane Antuerpia, Orbis ocellus, novum tunc decus Heroi nostro peperisset, si cum hoste tantum pugnandum fuisset, & non cum ventis ac tempestate, quibus solis Mauritij molitio, extra casum caeteroquin & dubitationem ••rme tanti Ducis prudentia posita, arc•ri potuit & averti. Quae vero virtus tunc elementis solis cessit, hosti nunquam cessit, sed famoso b•llo Germanico D • i Tzer•lasio Tillio, cum victore exercit• Rheno imminenti obicem objeci•, ⟨p. 501⟩& castris ad Emmericam promotis novas Brunsvicensi Duci inducias, limiti vero Belgico securitatem peperit. Nec febrili etiam fomite in totum corpus exaestuante Anno M D cxxiv. impediri potuit, quominus Rheni, Vahalis, & Mosae ripam nobis conterminam à Bergij destinationibus tutam praestaret, & praesidio Graviae ac Ravestenio, commeatu vero Gennepensi munimento illatis, callidissimi hostis artibus ubique cum successu praeverteret. Frisia etiam Orientalis Heroi nostro laurum debebat, & illi Respublica Emdanae, cujus libertati Tillij & Corduae arma imminebant, liberationem, & non exiguam ad securitatem limitis nostri ex illa parte accessionem. Tot clades ulturus sagacissimus Ligur, Mauritio recuperata Clivia & Gennepensi urbe munimentis aliquot ad Rhenum Vahalimque occupandis intento, ut prosperis adversa, illis etiam commendandis, alternante vices singulari Numinis providentia, intercurrere quandoque solent, Bredam urbem invader, Mauritium fatalis languor occupare, arcis Antuerpianae intercipiendae spes interverti, multae Bataviae urbes factionibus turbari, hostis in novas spes erigi, omnia in pejus labi. Nihil deficienti Mauritio, nihil Patribus, nisi in Herois nostri virtute, post Deum immortalem, spei, quem ille ultimis tabulis Principatus, & amplissimae gazae, isti militaris imperij & omnium Fratris Dignitatum haeredem ex asse scripsere. Id vero etiam prudentiae & amori Mauritij in Rempublicam imputatum, quod Patriae orbitati, suae memor, praevertendum ratus, felicissimum Fratris cum Illustrissima & maximarum virtutum Heroina Amelia Solmensi connubium urgeret, antequam suprema componeret, quod ex utriusque voto & dignitate, quanvis pompa ob Mauritij morbum contracta, ineunte vere Anno M D cxxv. celebratum, Foederatum Belgium gaudij & spei implevit. Sic quos idem sanguis junxerat nascentes, idem & constantissimus quidem sociavit affectus conjunctos.