A26815:1136
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quam magno etiam animo, inter maxima de Republica merita, popularia quandoque judicia una suae virtutis conscientia subnixus, excepit! Contentus obiter dicere; Regentium actions à rumoribus non pendere. Eorum consilia differri potius, quam intelligi. Rationem à multitudine exigendam non esse. Se tamen semper habebat, & servabat sibi, popularis quidem plausus non sititor, sed nec contemptor etiam. Sibi equidem, si ullus mortalium, noverat imperare. Quam ille iram in potestate habuerit: admirandis saepe indicijs compertum. Et quanvis irasci interdum deberet, irasci noluit, ne à see abire videretur. Nunquam see projicere solebat, vel iras suas insra dignitatem demittere. Aliorum impetum spumam etiam, ferre poterat, sed ea oris majestate, quae pudorem exprimeret & poenitentiam ferocissimis. Qua animi moderatione prospera, adversa exceperit, propioris admissionis ministri norunt. Ut illis ingens animus attolli non potuit, sic nec istis frangi. Quae extra se, & ab alijs fierent, aliena, quae à se, sola sua censebat. Nihil tam orduum ⟨p. 516⟩esse poterat, quod non sereno vultu admitteret, omnibus major, & qui Deum ubique, sed ducentem potius quam trahentem, sequendum censeret. Idem illi vultus in castris & aula, in scrijs & ludicris, serenus & sibi constans. Munificentia etiam Principum virtus est. Hanc & ipsam eximiam habuit: eoque majorem, quo eam occultiorem esse voluit, ne famae dare videretur, quod dabat suae virtuti. Neminem qui egeret à see submotum volebat. Multorum vota largitionibus munificis implevit, multorum antevertit, de pudore eorum aeque ac de egestate solicitus. Immo ita ad liberalitatem & munificentiam omnem factus videbatur, ut beneficium in beneficij largitione sibi dari existimaret, à sordido illo articulari morbo, qui Reges etiam tenuit, tota vita alienissimus, ut qui non aurum solum, sed & plebejas cupiditates infra Principem esse debere censeret. Quoties ille rerum suarum procuratores submovit, ubi de Republica agendum erat, cujus minima commoda maximis suis praeponenda existimavit. Non sine admiratione animadversum, quum foederatum aliquando exercitum incredibili cura servasset, nec aliam à multis ex servatis gratiam praeter grassationes in obnoxio sibi Comitatu Meursensi referret, Heroem nostrum ne vocem quidem in querelam laxasse, tantum abest ut de coercendis istis grassatoribus, quod facillimum erat, sibi cogitandum existimarit.
Quam magno etiam animo, inter maxima de Republica merita, popularia quandoque judicia una suae virtutis conscientia subnixus, excepit! Contentus obiter dicere; Regentium actiones à rumoribus non pendere. Eorum consilia differri potius, quam intelligi. Rationem à multitudine exigendam non esse. Se tamen semper habebat, & servabat sibi, popularis quidem plausus non sititor, sed nec contemptor etiam. Sibi equidem, si ullus mortalium, noverat imperare. Quam ille iram in potestate habuerit: admirandis saepe indicijs compertum. Et quanvis irasci interdum deberet, irasci noluit, ne à se abire videretur. Nunquam se projicere solebat, vel iras suas insra dignitatem demittere. Aliorum impetum spumam etiam, ferre poterat, sed ea oris majestate, quae pudorem exprimeret & poenitentiam ferocissimis. Qua animi moderatione prospera, adversa exceperit, propioris admissionis ministri norunt. Ut illis ingens animus attolli non potuit, sic nec istis frangi. Quae extra se, & ab alijs fierent, aliena, quae à se, sola sua censebat. Nihil tam orduum