A26815:1138
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hancartem calluit sine pari. Quoties ille sive suis consilijs, sive sua suada vel nutantes erexit, vel collisos conciliavit, vel reluctantes permovit, vel suae quosque rei satagentes, alienae aemulos, publicae segnes, ad temperamentum salutare, & publicas cogitations traduxit! Quoties simultates in nervum & exitium Patriae erupturas ea sapientia & moderatione composuit, quae pertinacissimis etiam ne dissentiendi quidem voluntatem relinqueret! Quoties ab ejus ore publica salus in arduis Reipublicae negotijs pependit! Quoties isti ori, isti Majestati, & venerationi Principis datum, quod negatum omnibus! Quoties unus vidit, monuit, quod supra privatam perspicaciam erat! Quoties sibi delatum gravissimorum negotiorum arbitrium ita juri & aequo accommodavit, ut ne illi quidem, quorum causam minus probaret, judicium ejus improbare possent! Omnium partium videbatur, quia extra omnes erat. Quoties ille utriusque Collegij, quod totius, qua patet Oceanus, potens est, & Orientem ac Occidentem vobis vectigalem facit, commoda salutaribus consilijs promovit, & ostendit, Gades, Calpen, Moluccas, Javam, Cubam, Mexicam, Brasiliam, aliasque multo Sole tostas regiones, aeque sibi notas esse ac Bataviam, nec Rhenum magis vel Mosam, quam Paraybam vel Gangem. Nec vel Bahiam, vel Pernambucam Batavus miles calcasset victor, sine herois nostri, Belgas in Hispanum, in utroque orb armantis, auspicijs, Civica sane corona supra omnes militares censeri debet, quam sapientissimis viginti & amplius annorum curis meruit. Cujus fructum licet maximi semper Respublica feccrit, pluris tamen quotidie faciet, quoties tantam sibi virtutem ademptam cogitabit. Quoties etiam privata privatorum commoda propensissimo animo juvit & promovit, quando illa sine publico incommodo juvari potuere & promoveri! Quot ipsi Duces, quot Tribuni, quot Centurions, quot milites quot cives fortunas suas debent! Quis fidem ex illis vel operam Reipublicae probavit, quem non in oculis & animo circumferret! Quot hominum vota implevit, quot occupavit! Quot molitiones à Republica avertit, quot molitionibus praevertit! Quoties in ipsum hostem beneficus fuit & comis, quando id sine Reipublicae dispendio licuit. Crebro sane comitatis suae confessionem sive libero exprestit, sive obsesse. Quis hoc Heroe juris & aequi, quis fidei observantior fuit? Sacrum erat & inviolutum, quod promiscrat, nec ullis compendijs redimendum.
Hancartem calluit sine pari. Quoties ille sive suis consilijs, sive sua suada vel nutantes erexit, vel collisos conciliavit, vel reluctantes permovit, vel suae quosque rei satagentes, alienae aemulos, publicae segnes, ad temperamentum salutare, & publicas cogitationes traduxit! Quoties simultates in nervum & exitium Patriae erupturas ea sapientia & moderatione composuit, quae pertinacissimis etiam ne dissentiendi quidem voluntatem relinqueret! Quoties ab ejus ore publica salus in arduis Reipublicae negotijs pependit! Quoties isti ori, isti Majestati, & venerationi Principis datum, quod negatum omnibus! Quoties unus vidit, monuit, quod supra privatam perspicaciam erat! Quoties sibi delatum gravissimorum negotiorum arbitrium ita juri & aequo accommodavit, ut ne illi quidem, quorum causam minus probaret, judicium ejus improbare possent! Omnium partium videbatur, quia extra omnes erat. Quoties ille utriusque Collegij, quod totius, qua patet Oceanus, potens est, & Orientem ac Occidentem vobis vectigalem facit, commoda salutaribus consilijs promovit, & ostendit, Gades, Calpen, Moluccas, Javam, Cubam, Mexicam, Brasiliam, aliasque multo Sole tostas regiones, aeque sibi notas esse ac Bataviam, nec Rhenum magis vel Mosam, quam Paraybam vel Gangem. Nec vel Bahiam, vel Pernambucam Batavus miles calcasset victor, sine herois nostri, Belgas in Hispanum, in utroque orbe armantis, auspicijs, Civica sane corona supra omnes militares censeri debet, quam sapientissimis viginti & amplius annorum curis meruit. Cujus fructum licet maximi semper Respublica feccrit, pluris tamen quotidie faciet, quoties tantam sibi virtutem ademptam cogitabit. Quoties etiam privata privatorum commoda propensissimo animo juvit & promovit, quando illa sine publico incommodo juvari potuere & promoveri! Quot ipsi Duces, quot Tribuni, quot Centuriones, quot milites quot cives fortunas suas debent! Quis fidem ex illis vel operam Reipublicae probavit, quem non in oculis & animo circumferret! Quot hominum vota implevit, quot occupavit! Quot molitiones à Republica avertit, quot molitionibus praevertit! Quoties in ipsum hostem beneficus fuit & comis, quando id sine Reipublicae dispendio licuit. Crebro sane comitatis suae confessionem sive libero exprestit, sive obsesse. Quis hoc Heroe juris & aequi, quis fidei observantior fuit? Sacrum erat & inviolutum, quod promiscrat, nec ullis compendijs redimendum.