A26815:1139
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Plura tamen facere quam promittere Principis esse censebat, & solidae virtutis, virtutem praestare potius quam prae se ferre. Qua cura foedera & Foederatorum res ad dignitatem & gloriam Reipublicae pertinentes curavit! Quo ardore ejus tranquillitatem, sed quae cum salute Patriae conjuncta esset extremis etiam consilijs promotam voluit! Ne amicissimae quidem sibi tota vita Gentis, nec sui sanguinis decorum, nullis privatis commodis compensandorum, prae salute Reipublicae memor, quae revera ei suprema lex suit. His curis immori voluit, nec speciosis vel splendidis consilijs unquam locum esse posse censuit, ubi salutaribus esse deberet. Authoritatem habere malebat quam excrete, erudoium ⟨p. 518⟩imperiorum ignarus, justorum etiam modicus, & qui rogando ut plurimum imperare soleret. Certamen illi semper honoris cum Patribus, & tanta in magna potestate moderatio, ut quod fieri deberet in gravissimis negotijs, ab alijs quam à se dici mallet, ipse etiam Patrum consilijs summa lubentia accederet. Nemo hoc Heroe potentior erat occupandis alijs. In animos invadebat aeque ac in urbes. Ferreus erat, quem non flecteret, cui non venerationem exprimeret & obsequium. Quales ille & quantos, & quanta per eos Reipublicae conciliarit, inter arcana ejus est, quae plus prosunt quamdiu ignorantur. Nemo ab ostentatione, & fastu eo erat alienior. Adulationem ne far quidem poterat, qui serebat omnia. Honores ea modestia excipere solebat, quae eum plus mereri ostenderet, quam accipere. Regiam periscelidem, à Magno Rege ultro sibi oblatam, in animum admisit, non in vestem, non quod gestanda non vide•etur, sed ne quid in affecta aetate vel in cultu mutaret. Verborum licet parcus promus fuerit, talium tamen fuit, quae decerent imperantem, & sapientiae omnis consultum. Eloquentiae interea in alijs non contemptor fuit, sed praeco. Ipse plus semper à se taceri debere censuit, quam dici. Regentium etiam esse, plus dicere posse, quam velle, aut veil debere. Eruditionem omnem habit Imperatori necessariam; In Geometricis, Geographicis, Nauticis, Mechanicis, Poliorceticis, & Architectonica militari regnabat. Artificum in talibus peccata non observabat solum, sed & emendabat. Historiam veterem & recentem tenebat, si quisquam. Nec id tantum quod in ea vident alij, sed quod per videbat unus. Politices tantum in hoc Heroe erat, quantum frustra in bellatore alibi quaeras.
Plura tamen facere quam promittere Principis esse censebat, & solidae virtutis, virtutem praestare potius quam prae se ferre. Qua cura foedera & Foederatorum res ad dignitatem & gloriam Reipublicae pertinentes curavit! Quo ardore ejus tranquillitatem, sed quae cum salute Patriae conjuncta esset extremis etiam consilijs promotam voluit! Ne amicissimae quidem sibi tota vita Gentis, nec sui sanguinis decorum, nullis privatis commodis compensandorum, prae salute Reipublicae memor, quae revera ei suprema lex suit. His curis immori voluit, nec speciosis vel splendidis consilijs unquam locum esse posse censuit, ubi salutaribus esse deberet. Authoritatem habere malebat quam excrete, erudoium