A26815:1140
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Id unum tota vita egisse videri poterat. Hoc cives, exteri, Orators, Principes, Patres saepe cum stupore suspexere. Sagacitate, judicio, futuri prospicientia pariter admirandus erat. Id in affecta aetate quandoque query videbatur, linguae, quae eruditionis instrumentum est, usum sibi deesse, nec adolescentiae suae hoc decus quaesitum, ut cum priscis sine interpret agere posset. Eruditioni tamen caeterae multimodis favit. Id Academia nostra testari potest, cujus egregio propensissimo semper animo studuit. Quantum totum eruditorum ordinem sibi obstrinxerit, illustre virtutis & bonarum literarum seminarium, & in eo Collegium Auriacum, in Breda urbe non ita pridem erectum, ad omnem posteritatem testabitur. In cujus gloriae partem Heroina nostra non uno nomine venit. Nec in castris solum regnabat, & in Republica, sed & in aulica comitate, qua & ipsa Regijs capitibus sui admirationem expressit, ubique ex aequo magnus. In aliorum arcanis proliciendis mirus erat artifex, suorum condus ad stuporem usque. Eorum quae de•reverat dispensator admirandus, ut multi imperata tum demum intelligerent, postquam facienda facta essent. Sic enim alijs dividebat opus, ut ipse solus totum intelligeret. Hac art maxima perfecit, non hosti tantum tectus, sed & ijs quibus totus patere videbatur. Nec privatae virtutes Heroi nostro defucre, praeter imperatorias. Singulas summas habere debuit. Magnus revera esse poterat sine principatu, & voluntarium sibi in omnium animis erigere. Nemo illo mitior erat, supra vindictam omnem videbatur. Ab officio devios ratione potius & beneficijs quam minis vel poenis revocatos volebat. Si quem segnem & tardum ad debita imperia sua pertinacia sustulisset, dolebat deesse, quem servaret, cui ignosceret. Quae clementia ad divinam accedit. Inter tot ⟨p. 519⟩inusitatas virtutes nemo de se abjectius sentire solebat, de alijs praeclarius, ubi incorrupto judicio locus esset, quod nonnisi summarum mentium est. Nulla tamen illi larva, nullo mangonio imponi poterat. Totum hominem pervidebat ex facie & oratione. Magna illi morum gravitas. Excelsarum animarum, ut superiorum orbium, motus tardiores esse debere censebat. Calorem, praecipitationem, impetum, ut impotentis animi signa, infra see ducebat, dignitatis suae in periculis, in acie, inter glands & pilas memor.
Id unum tota vita egisse videri poterat. Hoc cives, exteri, Oratores, Principes, Patres saepe cum stupore suspexere. Sagacitate, judicio, futuri prospicientia pariter admirandus erat. Id in affecta aetate quandoque queri videbatur, linguae, quae eruditionis instrumentum est, usum sibi deesse, nec adolescentiae suae hoc decus quaesitum, ut cum priscis sine interprete agere posset. Eruditioni tamen caeterae multimodis favit. Id Academia nostra testari potest, cujus egregio propensissimo semper animo studuit. Quantum totum eruditorum ordinem sibi obstrinxerit, illustre virtutis & bonarum literarum seminarium, & in eo Collegium Auriacum, in Breda urbe non ita pridem erectum, ad omnem posteritatem testabitur. In cujus gloriae partem Heroina nostra non uno nomine venit. Nec in castris solum regnabat, & in Republica, sed & in aulica comitate, qua & ipsa Regijs capitibus sui admirationem expressit, ubique ex aequo magnus. In aliorum arcanis proliciendis mirus erat artifex, suorum condus ad stuporem usque. Eorum quae dereverat dispensator admirandus, ut multi imperata tum demum intelligerent, postquam facienda facta essent. Sic enim alijs dividebat opus, ut ipse solus totum intelligeret. Hac arte maxima perfecit, non hosti tantum tectus, sed & ijs quibus totus patere videbatur. Nec privatae virtutes Heroi nostro defucre, praeter imperatorias. Singulas summas habere debuit. Magnus revera esse poterat sine principatu, & voluntarium sibi in omnium animis erigere. Nemo illo mitior erat, supra vindictam omnem videbatur. Ab officio devios ratione potius & beneficijs quam minis vel poenis revocatos volebat. Si quem segnem & tardum ad debita imperia sua pertinacia sustulisset, dolebat deesse, quem servaret, cui ignosceret. Quae clementia ad divinam accedit. Inter tot