A26815:1141
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nullo apparatu vel Mors, vel Hostis Fabricium nostrum unquam terrere potuit, vel efficere, ut vultum aut gradum mutaret. Monitus à Tribunorum & Centurionum fidissimis inter tonitruum hostilium iras, inter flammas & strages, inter suorum mortes & cadavera, ut sui & Reipublicae rationem haberet, respondebat: Licere Hosti irasci & terrere: Sibi licere debere, non terreri.
Quum multos, & fidissimos quidem suorum, queri intelligeret, quod non Imperatorem tantum ageret, sed & fossorem & militem, nec in vineas & cuniculos iret, sed reperet, & fati inclementiam in caput suum ultro cum totius Reipublicae exitio concitaret, composito & vultu & animo, dicebat; Imperatoris munia non melius quam ab Imperatore intelligi: Omnibus praesentem esse debere, cui Respublica omnia imputaret: Imperatoris etiam fimbriam ad omnia se extendere: Alienis oculis parum, aliena fide minus profici. Et revera ista Ducis inter tela & ignes praesentia, è potissimis tantarum, quas reportavit, victoriarum instrumentis fuit. Nec quicquam plus valebat ad disciplinam & exemplum Herois nostri vultu. Fortitudinem ille adspirabat ignavis, addebat fortibus, laborum patientiam imp • bat omnibus. Nihil vel periculorum vel molestiarum detrectare licebat in tanto commilitio. Maximum illum & inusitatum animum commendabat ingens corporis decus, in quo ipsa habitabat Majestas, non austera, nec ferox, sed placida, & tanta comitate condita, ut plus ne venerationis an amoris inspirarent vividi isti oculi, & vultus Principe dignus, dubitare posses. Dixisses facile hanc domum à magno hospite habitari. Statura decentior quam sub•mior erat. Mundicici ad extremum usque in cultu observans fuit, decori ubique, ne illam etiam partem minus reverenter habere videretur quae in tanto contubernio esset. Ut vero corpus torosum habebat, & been compactum: Sic aetatem transegit sine notabili valetudinis vitio, nisi quod carnifex ille morbus, qui sate lites corporis pedes invadit, & instar callidi hostis è longinquo cuniculos agit, saepe recurreret. Augebant morbi vim & vita in castris inter sabores & vigilias, & domi inter curas continuas pro Republica acta. Saepe observatum, inde à Trajecti obsidio, tortorem illum morbum conspirare cum hoste, & obsidere obsessorem. Ille tamen & morbi & doloris victor de utroque constantissime triumphabat, donec alijs in subsidium vocatis languoribus, velut conspiratione facta, in jacentem, & omnem simul Medicorum experientiam immani contumacia grassarentur. Intra fines tamen suos stetit mali vis. Corticem Herois nostri […] potuit, Heroem nostrum non potuit, nec vel meliori parti vim facere, vel inusitatae illi sortitudinis gloriam intervertere, quam consentiente generis humani suffragio supra mortalium propemodum sortem consequutus fuit.