Jam & illud haberetur discrimen, quod moeror hic judicium est, illic impetus, & admiratio rei non admirandae, potentes etiam posse mori: pauci de virtute cogitant, aut detrimento posteritatis. Hic nemo luget, nisi qui doctrinam, sapientiam, virtutem aut amat aut sequitur, aut habet, quorum numerus etsi nec in Aulis nimis magnus, & in vulgo satis parcus, tamen ita magnus est, ita latus, ut porrigatur in omnes oras, ubi homines vivunt ulli ulla bona disciplina instituti. Vellem equidem, quam vetera exempla▪ hujus oratioris non desunt, ita recentia non superessent; vellem de memoria simul omnium quibus ingenij divina, mensura aevi humana contigit, li••ret in praesentia loqui, nec ad rem praesentem & ad solum nomen illud oporteret redire, quod quam olim libenter ac jucunde auribus & lingua usurpavi, tam nunc invitus attingo, non quia illud minus colàm aut amem, sed quia dolorem nimis facile irrito, & cum irritavi, ne dissimulem vitium meum, nimis molliter fero. Sed dolebo potius, Mi Pater, quam ullum officium tibi denegem, & cum ubique admirabilis eruditio tua, Jane Grutere, notior fieri non possit, cum ubiquejam lugearis, saltem illa per me notiora fiant, quae vel non omnes attend•bant, dum tantum maxima aspectabant, vel scire non poterant, cum tu non proderes, vel videre ipsi aut coram audire, cum longe locorum abessent, vel praeclarus laudes tuas cunctas tenere, cum tu laudanda patrare non ante desieris, quam vivere. Gratum habuisti, Beate senex, hoc leve tributum vocis meae antequam hine exires, gratum habuisti, si recte accipio illam praesagam epistolam tuam ad Amicorum, ut fide, ita caeteris virtutibus saeculo majorem, Amplissi • um Lingelshemium. Venatorem, inquis, saluto & nunc vel s••gulariter al • r impetraturus Epitaphium si quid mihi bumanitus contigerit. Nihil int•rest▪ sermonem ego Epitaphium, an illud, quod proprie dicitur, an utrumque intel••ga••; nec amplius me examino an idoneus ad tanti viri laudationem accedam, •um ad me accessisse videri pussit, qui scripsit haec verba, Epitaphium […], haud quidem ille fiducia ingenij m•i▪ sed obsequij securus. Philos•phus è S•cratis disciplina apud convivium r•gale infimum locum premere jussus, non ig•ominiam sibi, sed loco dixit honorem accessisse; similem responsionem paratam habeo contra illos, qui fo•te inglorium Grutero duxerint aut dixerint, quod non majori eloquentia suae posteritati ostendatur.
Jam & illud haberetur discrimen, quod moeror hic judicium est, illic impetus, & admiratio rei non admirandae, potentes etiam posse mori: pauci de virtute cogitant, aut detrimento posteritatis. Hic nemo luget, nisi qui doctrinam, sapientiam, virtutem aut amat aut sequitur, aut habet, quorum numerus etsi nec in Aulis nimis magnus, & in vulgo satis parcus, tamen ita magnus est, ita latus, ut porrigatur in omnes oras, ubi homines vivunt ulli ulla bona disciplina instituti. Vellem equidem, quam vetera exempla▪ hujus oratioris non desunt, ita recentia non superessent; vellem de memoria simul omnium quibus ingenij divina, mensura aevi humana contigit, li••ret in praesentia loqui, nec ad rem praesentem & ad solum nomen illud oporteret redire, quod quam olim libenter ac jucunde auribus & lingua usurpavi, tam nunc invitus attingo, non quia illud minus colàm aut amem, sed quia dolorem nimis facile irrito, & cum irritavi, ne dissimulem vitium meum, nimis molliter fero. Sed dolebo potius, Mi Pater, quam ullum officium tibi denegem, & cum ubique admirabilis eruditio tua, Jane Grutere, notior fieri non possit, cum ubiquejam lugearis, saltem illa per me notiora fiant, quae vel non omnes attend•bant, dum tantum maxima aspectabant, vel scire non poterant, cum tu non proderes, vel videre ipsi aut coram audire, cum longe locorum abessent, vel praeclarus laudes tuas cunctas tenere, cum tu laudanda patrare non ante desieris, quam vivere. Gratum habuisti, Beate senex, hoc leve tributum vocis meae antequam hine exires, gratum habuisti, si recte accipio illam praesagam epistolam tuam ad Amicorum, ut fide, ita caeteris virtutibus saeculo majorem, Amplissi • um Lingelshemium. Venatorem, inquis, saluto & nunc vel s••gulariter al • r impetraturus Epitaphium si quid mihi bumanitus contigerit. Nihil int•rest▪ sermonem ego Epitaphium, an illud, quod proprie dicitur, an utrumque intel••ga••; nec amplius me examino an idoneus ad tanti viri laudationem accedam, •um ad me accessisse videri pussit, qui scripsit haec verba, Epitaphium 〈…〉, haud quidem ille fiducia ingenij m•i▪ sed obsequij securus. Philos•phus è S•cratis disciplina apud convivium rgale infimum locum premere jussus, non igominiam sibi, sed loco dixit honorem accessisse; similem responsionem paratam habeo contra illos, qui fote inglorium Grutero duxerint aut dixerint, quod non majori eloquentia suae posteritati ostendatur.