Dubites an temperavit magis lauds filij caeteros collaudando, an magis auxerit temperando. Sed quid ego de Gruteri Patria tam multa? Cuine gratiam quidem habendam alij forsan putarent, qui scirent Gruterum non longo intervallo hanc & adspexisse & respexisse, cum eum Natura in Patriam, Patria mox in exilium misisset, quasi qui nondum culpam mereri poterat propterea puniretur, quod natus esset. Verum nec ipse necessitatem hanc querulus objurgavit unquam, aut cum tempore praeterito expostulavit, ne cum inhumaniter esset exturbatus, inhumanius faceret, si nutrici, quamvis brevissimae irasceretur. Potius hoc illi se debere agnoscebat, quod mature humanis casibus traditus familiaritatem cum aerumnis vitae statim puer contraxit, & quanto citius ad eum calamitates, tanto citius ille ad consuetudinem pervenit. Cum enim nihil magis torqueat mortales, quam malorum novitas, bene cum illo agitur, qui tunc incipit, cum & caeterarum rerum, & hujus novitatis nullum est judicium, ut tunc, cum judicio caeterarum rerum contigerit, hujus nullum esse possit, quia diu incepit, & quando inceperit, vix recordatur, & quando recordatur, laboribus suis fruitur. Felices multorum essent liberi, si non essent felicium; si non intra cubilia nati, educti, instituti, solam copiam, beatum victum, cultum mollem, verba blanda, vultus indulgentes, sine famis, sine nuditatis, sine interdicti, sine potestatis alienae notitia discerent aspicere, amare, habere: qui dum laneis fortunae manibus sic tractantur, non aliorum miserijs indolescunt, neque suas, dum Felicitas in malam syllabam crescit, nisi cum maximo tormento animi tolerare possunt, aut ipsi propter querelas tolerari. Long aliam vitae rationem expertus est Gruterus, & Gruterum long alium experta est vita, in quam quidem sic venit, ut exilium brevi, certe prius ferret, quam intelligeret, quasi non aliter vita constaret. Juxta ipsi & poena & culpa ignota erat. Non sentiebat, patrem nihil meritum esse, nihil matrem, nihil se: sed tamen quasi sentiret, puerili securitate, quae viros etiam innocentes decet, parentes comitabatur. Fuit tunc illud tempus, cum Margaretha Parmensis nomine Regis Hispaniae Belgis praeesset, & vary Provinciales fremerent, quod alios religio separata faceret invisos, alios Sua, & Regis feroces;
Dubites an temperavit magis laudes filij caeteros collaudando, an magis auxerit temperando. Sed quid ego de Gruteri Patria tam multa? Cuine gratiam quidem habendam alij forsan putarent, qui scirent Gruterum non longo intervallo hanc & adspexisse & respexisse, cum eum Natura in Patriam, Patria mox in exilium misisset, quasi qui nondum culpam mereri poterat propterea puniretur, quod natus esset. Verum nec ipse necessitatem hanc querulus objurgavit unquam, aut cum tempore praeterito expostulavit, ne cum inhumaniter esset exturbatus, inhumanius faceret, si nutrici, quamvis brevissimae irasceretur. Potius hoc illi se debere agnoscebat, quod mature humanis casibus traditus familiaritatem cum aerumnis vitae statim puer contraxit, & quanto citius ad eum calamitates, tanto citius ille ad consuetudinem pervenit. Cum enim nihil magis torqueat mortales, quam malorum novitas, bene cum illo agitur, qui tunc incipit, cum & caeterarum rerum, & hujus novitatis nullum est judicium, ut tunc, cum judicio caeterarum rerum contigerit, hujus nullum esse possit, quia diu incepit, & quando inceperit, vix recordatur, & quando recordatur, laboribus suis fruitur. Felices multorum essent liberi, si non essent felicium; si non intra cubilia nati, educti, instituti, solam copiam, beatum victum, cultum mollem, verba blanda, vultus indulgentes, sine famis, sine nuditatis, sine interdicti, sine potestatis alienae notitia discerent aspicere, amare, habere: qui dum laneis fortunae manibus sic tractantur, non aliorum miserijs indolescunt, neque suas, dum Felicitas in malam syllabam crescit, nisi cum maximo tormento animi tolerare possunt, aut ipsi propter querelas tolerari. Longe aliam vitae rationem expertus est Gruterus, & Gruterum longe alium experta est vita, in quam quidem sic venit, ut exilium brevi, certe prius ferret, quam intelligeret, quasi non aliter vita constaret. Juxta ipsi & poena & culpa ignota erat. Non sentiebat, patrem nihil meritum esse, nihil matrem, nihil se: sed tamen quasi sentiret, puerili securitate, quae viros etiam innocentes decet, parentes comitabatur. Fuit tunc illud tempus, cum Margaretha Parmensis nomine Regis Hispaniae Belgis praeesset, & vari• Provinciales fremerent, quod alios religio separata faceret invisos, alios Sua, & Regis feroces;