A26815:1247
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In hac igitur urbe Gruterus non modo vitalem spiritum, sed etiam litterarum amorem imbibit, in hac, inquam, urbe, quae foecunditate, cultu & honore quamvis ingeniorum matrem provocabit. Non enim, quomodo alibi saepe fit, commercia & divitiarum studia (quibus in Republica suus quidem locus, sed & modus est) sic tractantur, ut illae artes vilescant, quae ob id ingenuae dicuntur, quod divitias si non contemnunt, saltem minime quaerant. Ita diversissi • res uno in loco citra pugnam sociantur, labour circa opes maximus, & nullus; cum in utroque necessitas insit; sed ut illa magis in oculos incurrat, haec non nisi à sapientibus intelligatur, tam quidem ad firmamentum Reipublicae valid• quam ad decus immensa. Infelices contra populi & obnoxij, apud quos illa res quae, prae monente oraculo, Spartae quoque caprivitati & exitio fuit, velutre • salus & quasi numen quoddam placere coepit. Non libera curia, non plebs, & dum omnes avaritiam, & avaritiae instrumenta usuras fatigant, dumb passim arts malae adoptantur, abdicantur bonae, supervacaneum habetur, quicquid lucro vacuum, quidquid imperitia non vacuum. Ubi prope periculum est sana scire, sana loqui: ubi habendi cura prope omnia facit, quae inscitiae poena est, ⟨p. 529⟩cum ad rationes venitur, miseris illis satageis omnia desunt, miserioribus, quod tandem etiam liberalis fama, liberals cives, liberals animi, literae ac literati deficiunt, nisi pridem defecerunt. Frustra in tali Repub. tu Aegidios, Grapheos, Masios, Wesenbeccios, Scotos, Ortelios, Gorlaeos, Gevartios, & alia nomina aeternitati genita, vestigabis. At hi omnes (quod in honorem & urbis, & talium virorum summa voce & ingentibus literis dicere scribere liceat) fuerunt aut sunt Antverpiani, Antverpiani & cives Gruteri. Qui cum doctissimi nominantur, tantum videtur nostro honoris accedere, quantum quisque ad ignominiam suam traheret, si patriae gentem inertiae aut stuporis, aut alia vilitatis nota audiret infamari, meliorem ipse conscientiam sui in suorum rubore confessus. Non enim majus existimandum est decus optimum esse inter deteriores, quam inter optimos non deteriorem. Haud scio an aliud intellexerit Brasidae matter, cui oratores ex Thracia cum dicerent, Filius tuus victor occubuit in praelio, pari non relicto apud Lacedaemonios: Vos vero hospites, inquit, nondum recte, ut video, nostis Lacedaemonios.