A26815:1250
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ne quid dissimulare velle videar, prodam quod objectum est facinus, & prodam paucis. Ausus est precari. Subscripsit Nobilium libello, & hoc accusatur quasi Majestati preces offer sit majestatem violare. At Matris etiam crimen dicendum est. Imo dicemus, & id ipsum spero, dum nominabitur, faciet innocentem. Venerat absent marito in ejus aedes Homo suspectus, & venerat hospitij causa, venerat illa invita propter suspicaces, venerat illa reluctante, & ad mariti absentiam provocante. Sed cum homo parum de alterius periculo cogitans non parceret solicitudini matronae, statim Calumnia, quae centum oculos habet, centum aures, centum linguas, omnibus suis instrumentis usa, quis advenerit cognoscit, & quare advenerit cognoscit, & quare advenerit interpretatur, & quare illa receperit comminiscitur, omnia vero in eam partem, tanquam receptus ille, vel potius receptor ille sui, & matrona receptrix, quod & ipsum falsum nomen, ad divina celebranda, sive, ut illi vocabant ad turbas meditandas, domum operamque sibi mutuo locassent. Ob has igitur causas Gualtherus & Uxor inter proscriptos, Gruterus cum proscriptis, inter proscribendos, quippe innocentes, nunquam fuerunt; quod ideo relatum est, non ut veterum gestorum rations è situ excitem, sed ut multis alijs exemplis & hoc contribuam, non semper culpa non carere, qui patria carent. Coepit tum Gruterus ab urbe deduci in orbem, in orbem & rerum humanarum theatrum, ut multorum spectator sicret, & spectaculum sui. Nondum been patriam noverat, tanto facilius poterat oblivisci, sed tamen cum illa relinquenda esset, adversitatis ita capax jam erat, ut intelligeret, commodius non relinqui. Sentiebat enim invitos parentes abstrabi, dumb illorum aequum animum aliquando suspirium corrump•bat. Cur non ei in mentem venisset, eos, qui tam gravia susciperent, gravioribus haud dubie cessisse? Cepit igitur Gruterus in contemplationem & conspectum vitae humanae propius adduci, cepit communi sorti domesticus fieri, & cum paternam domum relinqueret, nullam certiori spe praecipiebat, quam magnam hanc domum, in qua omnes degimus, aut illam parvam, & navigationi textam, in quam se charasque sarcinas parents conjecerant. Imponebatur enim elemento instabili & ventoso, cujus naturam velut fortunae suae germanam aspiceret. Vidit pericula in periculorum effugio, vidit aquas & ⟨p. 531⟩auras initio sibi;
Sed ne quid dissimulare velle videar, prodam quod objectum est facinus, & prodam paucis. Ausus est precari. Subscripsit Nobilium libello, & hoc accusatur quasi Majestati preces offerre sit majestatem violare. At Matris etiam crimen dicendum est. Imo dicemus, & id ipsum spero, dum nominabitur, faciet innocentem. Venerat absente marito in ejus aedes Homo suspectus, & venerat hospitij causa, venerat illa invita propter suspicaces, venerat illa reluctante, & ad mariti absentiam provocante. Sed cum homo parum de alterius periculo cogitans non parceret solicitudini matronae, statim Calumnia, quae centum oculos habet, centum aures, centum linguas, omnibus suis instrumentis usa, quis advenerit cognoscit, & quare advenerit cognoscit, & quare advenerit interpretatur, & quare illa receperit comminiscitur, omnia vero in eam partem, tanquam receptus ille, vel potius receptor ille sui, & matrona receptrix, quod & ipsum falsum nomen, ad divina celebranda, sive, ut illi vocabant ad turbas meditandas, domum operamque sibi mutuo locassent. Ob has igitur causas Gualtherus & Uxor inter proscriptos, Gruterus cum proscriptis, inter proscribendos, quippe innocentes, nunquam fuerunt; quod ideo relatum est, non ut veterum gestorum rationes è situ excitem, sed ut multis alijs exemplis & hoc contribuam, non semper culpa non carere, qui patria carent. Coepit tum Gruterus ab urbe deduci in orbem, in orbem & rerum humanarum theatrum, ut multorum spectator sicret, & spectaculum sui. Nondum bene patriam noverat, tanto facilius poterat oblivisci, sed tamen cum illa relinquenda esset, adversitatis ita capax jam erat, ut intelligeret, commodius non relinqui. Sentiebat enim invitos parentes abstrabi, dum illorum aequum animum aliquando suspirium corrumpbat. Cur non ei in mentem venisset, eos, qui tam gravia susciperent, gravioribus haud dubie cessisse? Cepit igitur Gruterus in contemplationem & conspectum vitae humanae propius adduci, cepit communi sorti domesticus fieri, & cum paternam domum relinqueret, nullam certiori spe praecipiebat, quam magnam hanc domum, in qua omnes degimus, aut illam parvam, & navigationi textam, in quam se charasque sarcinas parentes conjecerant. Imponebatur enim elemento instabili & ventoso, cujus naturam velut fortunae suae germanam aspiceret. Vidit pericula in periculorum effugio, vidit aquas &