A26815:127
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Adeò est illud verum Cornelii Taciti in turbis & discordiis pessimo cuique plurimam inesse vim, pacem & quietem non nisi consilio & bonis artibus comparari. Prima redeuntis, atque ut sic dixerim, repubescentis imperii spes, Cantuariensis & Wintoniensis fuere, qui novam de perfido latrone victoriam commenti sunt, non pugnare: novum sane illud sed salutare Reipub: consilium. Accersitus quippe à Cancellaria Wintoniensis ab aedibus Halywellensibus 1•in quibus ob metum seditiosorum sese continuerat) rogatusque sententiam quid in tam praesenti calamitate facto opus esset, re diu deliberatâ, utriusque visum est è re Reipub. futurum, ut, quos armis compescere hactenus non valebant, eos tumultu per spem impunitatis summoverent. A Turre igitur trajecto flumine, Sudovercam appellunt, edictoque per praeconem promulgato omnibus delictorum gratiam (excepto Cado) impertiunt, bonam mentem modo deinceps colerent, & serenissimam majestatem comiter observarent. Haec ubi per exercitum disseminata sunt, dici vix potest quibus laetitiis persusi, & quam immortaliter gavisi seditiosi: neque datâ acceptâque salute, fed incredibili celeritate usi domum repetiverunt. Quod si gubernator praecipua laude fertûr qui navem ex hyeme marique scopuloso fervat: tum quantam ejus viri prudentiam existimari par est, qui ex tot tantisque procellis plusquam civilibus, Reipub. ceu lacerae ratis membra eripuerit. At Cadus jam fractus animo, postquam in latibulis salutem diu quaesivisset, ultimò deprehensus, animam simul cum victoriâ (quam non bene coxerat) evomere est coactus hic est ille fraterculus Gygantis, terraefilius. Cujus supplico non debuit una parari Simia, non serpens unus non culeus unus.
Adeò est illud verum Cornelii Taciti in turbis & discordiis pessimo cuique plurimam inesse vim, pacem & quietem non nisi consilio & bonis artibus comparari. Prima redeuntis, atque ut sic dixerim, repubescentis imperii spes, Cantuariensis & Wintoniensis fuere, qui novam de perfido latrone victoriam commenti sunt, non pugnare: novum sane illud sed salutare Reipub: consilium. Accersitus quippe à Cancellaria Wintoniensis ab aedibus Halywellensibus 1•in quibus ob metum seditiosorum sese continuerat) rogatusque sententiam quid in tam praesenti calamitate facto opus esset, re diu deliberatâ, utriusque visum est è re Reipub. futurum, ut, quos armis compescere hactenus non valebant, eos tumultu per spem impunitatis summoverent. A Turre igitur trajecto flumine, Sudovercam appellunt, edictoque per praeconem promulgato omnibus delictorum gratiam (excepto Cado) impertiunt, bonam mentem modo deinceps colerent, & serenissimam majestatem comiter observarent. Haec ubi per exercitum disseminata sunt, dici vix potest quibus laetitiis persusi, & quam immortaliter gavisi seditiosi: neque datâ acceptâque salute, fed incredibili celeritate usi domum repetiverunt. Quod si gubernator praecipua laude fertûr qui navem ex hyeme marique scopuloso fervat: tum quantam ejus viri prudentiam existimari par est, qui ex tot tantisque procellis plusquam civilibus, Reipub. ceu lacerae ratis membra eripuerit. At Cadus jam fractus animo, postquam in latibulis salutem diu quaesiuisset, ultimò deprehensus, animam simul cum victoriâ (quam non bene coxerat) evomere est coactus hic est ille fraterculus Gygantis, terraefilius. Cujus supplico non debuit una parari Simia, non serpens unus non culeus unus.