Illud plane certum est, nihil verius dici posse, quam illud, quod in ore doctorum est, & in tabernis Librariorum passim legitur, Seneca Gruteri, Livius Gruteri, Cicero Gruteri, Plautus Gruteri, S•l • us, Florus, Paterculus, Martialis, […], Historia August•• omnes omnes Gruteri. Vere, quia Gruterus illos suos fecit demerendo: nisi sorte adhuc rectius Seneca Senecae, Livius Livij, Cicero Ciceronis, & ita de reliquis dicendum putamus, sed addito semper altero titulo, Vindicis Gruteri. Multi enim bonos authores ita producunt in lucem, ut illorum esse incipiant qui male produxerunt, non qui bene genuerunt. Gruterus ita produxit, ut singuli extarent in singulis, & quicquid corruperat, mutaverat, expulerat, aetas, librarius, salsarius, restitueretur in integrum, in pristinum, in verum locum. Nempe sicut Luciut ille Madaurensis nunquam potuisset pecudem in Thessalia indutam ⟨p. 561⟩(nomen boni ominis causa sileo) rursus deponere, nisi gustatis salutiferis Rosis: ita plurimi scriptores, postquam pristinam formam mentemque amiserunt malis artibus, non poterant ad sese reverti, nisi Gruterus illis opem tulisset. Ideo Lipsius nostrum Perfecte in hoc genere versatum, Scaliger quidvis potuisse, Heinsius Rei literariae columnam, Rutgersius, virum de omni literarum genere supra captum saeculi virtutibus infesti, meritum esse scripserunt. Quales laudes si quis ex caeteris aut ex his ipsis excepere omnes vellet, injustam Panegyrici mensuram excresceret collecta moles. Nondum dixi de Suspicionum libris, in quibus, quod alibi vitium habetur; virtus est. Suspicatur enim, sed non ita, ut temere conceptis opinionibus de quoquam male sentiat, quae suspicionis natura est: (pinguibus haec interfamur.) Suspicatur, sed ut sapientes solent de rebus obscuris, dumb mentis quadam sagacitate non communi latentia scrutantur, & in ipsis velut cubilibus deprehendunt. Alius artem vocaret divinandi, quippe quod non est & fuit, quid fuerit exsculpere & ut iterum sit efficere ad divinatorem pertinet, aut alioquin hominem caeteris diviniorem. Atqui hoc illud est, quod Gruterus suspiciatur. In titulo igitur modestia, in libro interior perspicacissimi ingenij pariter, & judicij perpetuum exemplar. Omnes capit, quibus aliquis captus est, omnibus probat, quod dicit, quibus modo candor est, ut probent. Varius, elegans, disertus, argutus, doctus, facetus, serius.
Illud plane certum est, nihil verius dici posse, quam illud, quod in ore doctorum est, & in tabernis Librariorum passim legitur, Seneca Gruteri, Livius Gruteri, Cicero Gruteri, Plautus Gruteri, S•l • us, Florus, Paterculus, Martialis, 〈…〉, Historia August•• omnes omnes Gruteri. Vere, quia Gruterus illos suos fecit demerendo: nisi sorte adhuc rectius Seneca Senecae, Livius Livij, Cicero Ciceronis, & ita de reliquis dicendum putamus, sed addito semper altero titulo, Vindicis Gruteri. Multi enim bonos authores ita producunt in lucem, ut illorum esse incipiant qui male produxerunt, non qui bene genuerunt. Gruterus ita produxit, ut singuli extarent in singulis, & quicquid corruperat, mutaverat, expulerat, aetas, librarius, salsarius, restitueretur in integrum, in pristinum, in verum locum. Nempe sicut Luciut ille Madaurensis nunquam potuisset pecudem in Thessalia indutam ⟨p. 561⟩(nomen boni ominis causa sileo) rursus deponere, nisi gustatis salutiferis Rosis: ita plurimi scriptores, postquam pristinam formam mentemque amiserunt malis artibus, non poterant ad sese reverti, nisi Gruterus illis opem tulisset. Ideo Lipsius nostrum Perfecte in hoc genere versatum, Scaliger quidvis potuisse, Heinsius Rei literariae columnam, Rutgersius, virum de omni literarum genere supra captum saeculi virtutibus infesti, meritum esse scripserunt. Quales laudes si quis ex caeteris aut ex his ipsis excepere omnes vellet, injustam Panegyrici mensuram excresceret collecta moles. Nondum dixi de Suspicionum libris, in quibus, quod alibi vitium habetur; virtus est. Suspicatur enim, sed non ita, ut temere conceptis opinionibus de quoquam male sentiat, quae suspicionis natura est: (pinguibus haec interfamur.) Suspicatur, sed ut sapientes solent de rebus obscuris, dum mentis quadam sagacitate non communi latentia scrutantur, & in ipsis velut cubilibus deprehendunt. Alius artem vocaret divinandi, quippe quod non est & fuit, quid fuerit exsculpere & ut iterum sit efficere ad divinatorem pertinet, aut alioquin hominem caeteris diviniorem. Atqui hoc illud est, quod Gruterus suspiciatur. In titulo igitur modestia, in libro interiore perspicacissimi ingenij pariter, & judicij perpetuum exemplar. Omnes capit, quibus aliquis captus est, omnibus probat, quod dicit, quibus modo candor est, ut probent. Varius, elegans, disertus, argutus, doctus, facetus, serius.