A26815:1315
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dicam quae maxima sit, Hypocrisis. Hanc prius exuamus. Quoties enim quisque de gloria Dei prius cogitat, quam de […]? Quotus quisque m•li•s vivit, quam disputat? Quicquid dicas aut excipias hanc hodie pietatem habemus. Ita vivitur. Non disquirere volumus, s•• vincere, non in coelum nos mutuo promovere, s•d detrahere. Amare vero Deum & Proximum, quod Pietatis est compendium, tam procul à rixosis factionibus abest, quam nos à mutua pace. Hinc in Christiano orb bella, caedes, exilia, egestas, fames, exitium. Sic amatur Deus, sic amatur proximus, sic denique disputatur. Huc accedit quaedam alia dementia, quae frigere eos dicit in Religione, quos in contentiones non vident ardescere. Pontificio non oblocutus es? Pontijicius haberis. Lutherano non reluctatus? Lutheranus audis. Calvinistae non insul•asti, Calvinista es. Istis enim nominibus invicem discedimus. Novi qui de Grutero propter hanc ipsam causam Transitionem spars•rant. Sicut & David Chytraeus, quod in Academia Ro••ochi•na Grutero, qui tunc ibidem Suetonium legebat, conjunctior erat, & studium rixandi aversabatur, Calviniani nominis invidiam sustinuit. Itaque
Dicam quae maxima sit, Hypocrisis. Hanc prius exuamus. Quoties enim quisque de gloria Dei prius cogitat, quam de 〈…〉? Quotus quisque m•li•s vivit, quam disputat? Quicquid dicas aut excipias hanc hodie pietatem habemus. Ita vivitur. Non disquirere volumus, s•• vincere, non in coelum nos mutuo promovere, s•d detrahere. Amare vero Deum & Proximum, quod Pietatis est compendium, tam procul à rixosis factionibus abest, quam nos à mutua pace. Hinc in Christiano orbe bella, caedes, exilia, egestas, fames, exitium. Sic amatur Deus, sic amatur proximus, sic denique disputatur. Huc accedit quaedam alia dementia, quae frigere eos dicit in Religione, quos in contentiones non vident ardescere. Pontificio non oblocutus es? Pontijicius haberis. Lutherano non reluctatus? Lutheranus audis. Calvinistae non insulasti, Calvinista es. Istis enim nominibus invicem discedimus. Novi qui de Grutero propter hanc ipsam causam Transitionem sparsrant. Sicut & David Chytraeus, quod in Academia Roochina Grutero, qui tunc ibidem Suetonium legebat, conjunctior erat, & studium rixandi aversabatur, Calviniani nominis invidiam sustinuit. Itaque