A26815:1324
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed in villula morbus illi cito talibus exercitiis interdixit. Repetebat enim illum vetus malum, quod vivente adhuc Henrico Smetio, cujus Gruterus Gener erat, primis offensis apparuerat. Fuit autem vertigo capitis è siccitate cerebri, sicut Smetius cum Postio judicavit, orta. Et quia Smetius aliquid Apoplectici metuebat, sanguinem tum primum misit in pede nunquam prius id facere, nec deinceps iterare solitus. Nam & è medicinis non libenter reparabat valetudinem. Abhorrebat inprimis ab illis tot mistionibus, simplici curationi amicior. In morborum principiis non ilico consulebat Medicos. Sed inter ambulandum obviam aliquam herbam aut radicem notae salubritatis ita crudam, haud uno restitutionis experimento manducabat. Idque sic evenisse quodam gratiae divinae interventu testatum reliquit in Adversariis suis breviter ac velut ⟨p. 570⟩per indicem notatis. At morbus ille vetus & princeps subinde ad ingenium redibat, manifestis etiam crescendi gradibus deprehensus. Nam ultimis annis prope perpetuus fuit, & exquisite molestus, nec somnum interdum capere passus, nec laborem. Hunc tamen plerunque vindicavit, & studiis, etiam morbo rixante, tempus indulsit, sed majori patientia, quam fructu, nec sic tamen sine fructu. Semper enim aliquid meditabatur, quod publico prodesset. Nam per illos ipsos morbidos annos praeter Bibliothecam exulum, duo Florilegii Magni volumina procudit, & Livium cum quinquaginta aliquot Dissertationibus ad Tacitum feliciter exire jussit. Ne tunc quidem curis rusticanis abstinuit, cum eum Hepaticus ille morbus & Vertigo, totusque comitatus malorum inf•••issimis machinis oppugnaret. De serendo locutus est, de plantand•, Loca, terram, coelum consideravit. Senem aegrum, vicinum morti, ac animam tantum non in ore gerentem quis vidit ambulantem, prandentem, disserentem? Sic visus est Gruterus. Quid mirum si communi more non aegrotavit, non mortuus est, qui communi more non valuit, non vixit? Lectum enim non delegit, nisi postquam sensit illud appropinquare quod jacentem aut invenit, aut facit: cumque jam tempestivum esset, monstrato lectulo, hic, inquit, moriar. Incubuit itaque, secum iter suum meditatus est, per fidem nihil timuit per Christum nihil habuit timendum. His enim duobus firmamentis (sive placet unum vocare) nitebatur, Neque tum demum deprehensus est à morte, sed ipse multo prius deprehendit mortem non occultis vestigiis venientem.