A26815:1330
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère › JANUS GRUTERUS Per Anagram. GRATUS IN VERSU.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
JANUS GRUTERUS Per Anagram. GRATUS IN VERSU.
Gratus es In Versu, Grutere diserte, sonoro, Ut te vix alter gratior esse queat. De locuplete penu tu cuncta recondita promise, Ore susurranteis ac imitaris apes. Quae veluti Nectar delibant nobile florum, Et stipant liquidis cerea regna favis. Sic tu, quicquid habet Latium, vel Graecia quicquid, Congeris in genii fertilioris opus. Hujus opes quoties summis degusto labellis, Ilico me saturum lectio prima facit. Caussam quaeris? habe: Quo daps est dulcior, ejus Gignit eo citius copia dividiam.
GRatus es In Versu, Grutere diserte, sonoro, Ut te vix alter gratior esse queat. De locuplete penu tu cuncta recondita promis, Ore susurranteis ac imitaris apes. Quae veluti Nectar delibant nobile florum, Et stipant liquidis cerea regna favis. Sic tu, quicquid habet Latium, vel Graecia quicquid, Congeris in genii fertilioris opus. Hujus opes quoties summis degusto labellis, Ilico me saturum lectio prima facit. Caussam quaeris? habe: Quo daps est dulcior, ejus Gignit eo citius copia dividiam.
Sam. Rosenbomius.