A26815:1332
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
IN EJUSDEM OBITUM.
PArve nec in longum spatio diffuse, sed idem Teutonis imperii gloria magna, Nicer. Multa quidem laete quondam spectata requiris, Et cur indoleas plurima causa tibi est. Cur ferias planctu ripas miserabilis unda, Cur lacrymis mixto flumine moestus eas. Mi neque tot privata vacat, neque publica flere Damna: tot in causas ne ferar, una facit: Cana situ manus, & veteris monumenta papyri, Praemia quae belli maxima Tybris habet. Sed Solamen erat nobis Gruterus abunde, Et pro mille libris optimus ipse liber. Ille quod ante oculis, fido mox pectore servans, Innumerum memory meant tenebat opus. Hunc quoque perdidimus, ne quis jam possit ab orbe Germano, foedam pellere barbariem; ⟨p. 573⟩Tene ego, tene meis ausim lugere Camoenis? Et sperem post te verba Latina loqui? Non faciam, tantos deceant quae sola dolores, Sunt vasti gemitus, & sine vocc. sonny.
PArve nec in longum spatio diffuse, sed idem Teutonis imperii gloria magna, Nicer. Multa quidem laete quondam spectata requiris, Et cur indoleas plurima causa tibi est. Cur ferias planctu ripas miserabilis unda, Cur lacrymis mixto flumine moestus eas. Mi neque tot privata vacat, neque publica flere Damna: tot in causas ne ferar, una facit: Cana situ manus, & veteris monumenta papyri, Praemia quae belli maxima Tybris habet. Sed Solamen erat nobis Gruterus abunde, Et pro mille libris optimus ipse liber. Ille quod ante oculis, fido mox pectore servans, Innumerum memori mente tenebat opus. Hunc quoque perdidimus, ne quis jam possit ab orbe Germano, foedam pellere barbariem; ⟨p. 573⟩