Consequutus Philosophiae peritiam, Medici•• sub cl•rissimis praec•ptoribus in eodem Gymnasio vacavit & confectum jam senio, q••que paulo post profit•ndi munus deseruit Joannem Antonium Pisanum, N•apolitanum Modicum & Philosophum eruditissimum atque •l•gantissimum audivit, & paulo post Hieronymum Pulverinum Neapolit••um parit•r, in […] praxi sumn•opere ⟨p. 578⟩laudatum, cujus doctissima ac saluberrima extant monumenta, de medendis humani corporis morbis, à quo primum eam Medicinae partem percepit. Suprema demum documenta hausit à Caesar Scanapeco, viro incomparabilis doctrinae, probitatis judicii, & singularis in re Medica experimenti; cujus tanta fuit apud Neapolitanos auctoritas, ut ejus monita, & predictions tanquam oracula haberentur, ac tantae in eum congestae sint opes, ut centum millia aureorum in duobus tantum Nosocomiis, propriis in medendo stipendiis comparata, testamento legarit. Post perfecta Philosophiae, ac Medicinae studia, initiatus (quod in urbe Neapolitana frequens est) laur•ae gradu, in explicandis tum ex Philosophia, tum ex Medicina particulis, & morbi lateralis curatione coram Hi•ronymo Provenzalio, qui postea fuit Clementis VIII. Medicus, & Archi•piscopus Surrentinus, & Hi•ronymo Caro, ad id ab Archiatrorum Coll•gio deputatis, tantum doctrinae, •ruditionis, ac vegeti ingenii sp•••m•n d•dit, ut habita ejus rei in Collegio commemoration, decretum ilico fuerit, Doctoratus lauream, & reseratis januis, & nulla pecuniarum solutione, quae dupla ad id d•poni solet, illi tribuendam. Praeficitur mox, suadente ad id & hortante Bernardino Longo, qui de eo miram spem conceperat, toti Pontificiae classy medicus, penultimo Sixti V. anno, cum decimum octavum vix suae aetatis attingeret: […] eo quidem consilio, hoc illi persuasum à Bernardino fuerat, quo haud diutius illo in munere permaneret, sed eo tanquam transitu ad urbem Romam, totius orbis emporium uteretur. Multis interea rationibus id Scanapecus, alter Medicinae praeceptor, illi dissuader, suam operam in Neapolitana urbe polliceri, ubi illustrem, & magis fructuosam posset medendi art•m experiri. Sed quis currentem jam animum impediret, magnis cogitationibus adactum? Quis clatum ingenium, veraeque laudis incitamentis excitatum deprimeret? quis praeceps retro ageret? Consilium probavit sibi à Bernardino Longo datum, tentandi sui cupidus in Urbe omnium prima.
Consequutus Philosophiae peritiam, Medici•• sub cl•rissimis praec•ptoribus in eodem Gymnasio vacavit & confectum jam senio, q••que paulo post profit•ndi munus deseruit Joannem Antonium Pisanum, N•apolitanum M•dicum & Philosophum eruditissimum atque •l•gantissimum audivit, & paulo post Hieronymum Pulverinum Neapolit••um parit•r, in 〈…〉 praxi sumn•opere ⟨p. 578⟩laudatum, cujus doctissima ac saluberrima extant monumenta, de medendis humani corporis morbis, à quo primum eam Medicinae partem percepit. Suprema demum documenta hausit à Caesare Scanapeco, viro incomparabilis doctrinae, probitatis judicii, & singularis in re Medica experimenti; cujus tanta fuit apud Neapolitanos auctoritas, ut ejus monita, & praedictiones tanquam oracula haberentur, ac tantae in eum congestae sint opes, ut centum millia aureorum in duobus tantum Nosocomiis, propriis in medendo stipendiis comparata, testamento legarit. Post perfecta Philosophiae, ac Medicinae studia, initiatus (quod in urbe Neapolitana frequens est) laur•ae gradu, in explicandis tum ex Philosophia, tum ex Medicina particulis, & morbi lateralis curatione coram Hi•ronymo Provenzalio, qui postea fuit Clementis VIII. Medicus, & Archi•piscopus Surrentinus, & Hi•ronymo Caro, ad id ab Archiatrorum Coll•gio deputatis, tantum doctrinae, •ruditionis, ac vegeti ingenii sp•••m•n d•dit, ut habita ejus rei in Collegio commemoratione, decretum ilico fuerit, Doctoratus lauream, & reseratis januis, & nulla pecuniarum solutione, quae dupla ad id d•poni solet, illi tribuendam. Praeficitur mox, suadente ad id & hortante Bernardino Longo, qui de eo miram spem conceperat, toti Pontificiae classi medicus, penultimo Sixti V. anno, cum decimum octavum vix suae aetatis attingeret: eo quidem consilio, hoc illi persuasum à Bernardino fuerat, quo haud diutius illo in munere permaneret, sed eo tanquam transitu ad urbem Romam, totius orbis emporium uteretur. Multis interea rationibus id Scanapecus, alter Medicinae praeceptor, illi dissuadere, suam operam in Neapolitana urbe polliceri, ubi illustrem, & magis fructuosam posset medendi artm experiri. Sed quis currentem jam animum impediret, magnis cogitationibus adactum? Quis clatum ingenium, veraeque laudis incitamentis excitatum deprimeret? quis praeceps retro ageret? Consilium probavit sibi à Bernardino Longo datum, tentandi sui cupidus in Urbe omnium prima.