A26815:1369
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Lagalla › JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Scanap•cus ipse cum non posset illum à sententia dimovere, literas, quae illi propter auctoritatem scrib•ntis magno usui fuere, ad Antonium Cardinal•m Saulium, Ducem totius Pontificiae Classis, dedit, quibus testabatur se optimum misisse inter suos discipulos alumnum, ac proinde commendatum hab•r•t, & carum. Ergo, soluta ex Neapolitano portu Classe, cum Horatio Lexario Joannis Andreae Auriae sororis filio, qui tunc Cardinalis vices in Class exercebat, Centum cellas appulit: è quibus postmodum, peractis hibernis, quam nondum prius viderat, Romam venit pridie profesti Ascensionis Domini: ibi salutato Saulio, de accipienda laurea in Romano Gymnasio cogitavit. Quapropter statim ad Antonium Rigum Pontificium Medicum, & Archiatrorum princip•m, see contulit, & aperto consilio, soluta pecunia, quae ad id opus necessaria erat, acceptis (ut vocant) punctis ordinariis, die insequenti▪ quod Ascensionis profestum fuit, Doctoratus insignibus in Philosophia, & Medicina decoratus est: admirantibus Archiatris in adolescente adhuc, qui nondum d•cimum nonum egressus esset aetatis annum, tantam esse & […] varietatem, & soliditatem doctrinae. Paulo post à Donato Antonio Sanctorio, singularis eruditionis atque probitatis viro, curandae▪ val•tudini Julii Antonii tratris, Cardinalis Sanctae Severinae non doctrina solum, & usu ••rum, veru••tiam Ecclesiastica disciplina, & sanctitate eminentissimi, destinatus ⟨p. 579⟩est; cui perspecta adeo ejus ingenii vis est, ut non erubuerit, pro re nata, ipsum Medicum Clementi VIII. proponere; quem sola viri nimium recens aetas detinuit. Interim cum in publico Romano Gymnasio subsellium vacaret Logicae facultatis docendae, munus hoc pro illo à Clement Pontif. Cardinalis idem impetravit, in quo novem continentibus annis see exercuit. Accersitus intra id tempus auctoritate Francisci Piccolominei, post obitum Petrellae, ad Gymnasium Patavinum: quo, Cardinale ipso repugnant, cui operam etiam in medendo navabat, non accessit. Interea variis in disputationibus, ac publicis conversationibus, sui ingenii specimen praebuit. Potissimum vero enituit in sacris orationibus, quae ante summum Pontificem recitari consuevere; quarum quatuor ad Clementem habuit; unam die Cinerum in Templo S. Sabinae: alteram in seculari anno Jubilaei, primo annidie, quo dictus Pontifex Portam Sanctam aperuit: tertiam de Ascensione, in Templo Vaticano: