A26815:1376
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Lagalla › JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ab eaque enutritos esse quoscunque laude aliqua insignes miramur. Civitates ab ea, Respublicas, Imperia fundata. Tandem, neminem pauperem esse, qui quantum vult, habet: idque hominis animo aestimari. Cupidinem multa acquirendi, inopiam esse; Divites aliis visos, sibi ipsis non fuisse: Pauper enim homo sit appetendi egestate: dives, quaerendi satietate. Tenacissimus amicitiae, quam neque ex gravissima occasione scidit, ad iram vehementius incitatus, quae tamen brevi interposita mora, vel levi ab laedente satisfactione accepta, statim defervesceret. Constantissimus veritatis assertor, & capitalis hominum mendacium hostis, quos destruere civilem vitam, ac mendacium esse vitium s•rv•, & p•ssimo dignum, inter disserendum affirmare consueverat, ac propter•a nunquam didicerat assentari. Antequam Cardinalis Sanctae Severinae è v•ta discederet, ipse in penates privatos secessit, ac pry • m multis annis in Exquilino Coll, deinceps in Quirinali, ubi & vita functus est, & haec, quae extant ipsius monumenta, conscripserat in Aedibus familiae Grimanae, vixit; aeris claritudine, & subtilitate admodum delectatus. Ibi dum degeret à Sigismundo III. Polonorum & Su• corum Rege, accersitus, ut ei operam suam Medicam in Polonia praestaret, datis literis ad Abbatem Bartholomaeum Prociscum, tum Neapoli Regis negotia agentem, ut quamcunque vellet illi pecuniam Romae persolveret; Obsequi Regi invictissimo non potuit, morbo, quo aegre conflictabatur, impeditus, & ulcer in vesica tunc primum enato, ex quo Amici cer•issimam illi mortem ob ingens frigus, quod ulceribus maxime est inimicum, antequam eo perveniret, comminabantur. Posthac à Petro Aldobrandino Clementis VIII. fratris filio, literariis exercitationibus, quibus ipse, erudita hominum corona, inter prandendum summopere delectabatur, praefectus fuit. Aderant continuo Joannes Mattheus Caryophilus, Marcus Antonius de Prosperis, aliique; sed hi potissimum Julio, primus propter arrogantem de se opinionem, & alios contemnendi libidinem odiosus: alter ob facundam, placidam, & plane urbanam facetamque consuetudinem summopere gratus.
ab eaque enutritos esse quoscunque laude aliqua insignes miramur. Civitates ab ea, Respublicas, Imperia fundata. Tandem, neminem pauperem esse, qui quantum vult, habet: idque hominis animo aestimari. Cupidinem multa acquirendi, inopiam esse; Divites aliis visos, sibi ipsis non fuisse: Pauper enim homo sit appetendi egestate: dives, quaerendi satietate. Tenacissimus amicitiae, quam neque ex gravissima occasione scidit, ad iram vehementius incitatus, quae tamen brevi interposita mora, vel levi ab laedente satisfactione accepta, statim defervesceret. Constantissimus veritatis assertor, & capitalis hominum mendacium hostis, quos destruere civilem vitam, ac mendacium esse vitium srv, & pssimo dignum, inter disserendum affirmare consueverat, ac proptera nunquam didicerat assentari. Antequam Cardinalis Sanctae Severinae è vta discederet, ipse in penates privatos secessit, ac pri m multis annis in Exquilino Colle, deinceps in Quirinali, ubi & vita functus est, & haec, quae extant ipsius monumenta, conscripserat in Aedibus familiae Grimanae, vixit; aeris claritudine, & subtilitate admodum delectatus. Ibi dum degeret à Sigismundo III. Polonorum & Su corum Rege, accersitus, ut ei operam suam Medicam in Polonia praestaret, datis literis ad Abbatem Bartholomaeum Prociscum, tum Neapoli Regis negotia agentem, ut quamcunque vellet illi pecuniam Romae persolveret; Obsequi Regi invictissimo non potuit, morbo, quo aegre conflictabatur, impeditus, & ulcere in vesica tunc primum enato, ex quo Amici cerissimam illi mortem ob ingens frigus, quod ulceribus maxime est inimicum, antequam eo perveniret, comminabantur. Posthac à Petro Aldobrandino Clementis VIII. fratris filio, literariis exercitationibus, quibus ipse, erudita hominum corona, inter prandendum summopere delectabatur, praefectus fuit. Aderant continuo Joannes Mattheus Caryophilus, Marcus Antonius de Prosperis, aliique; sed hi potissimum Julio, primus propter arrogantem de se opinionem, & alios contemnendi libidinem odiosus: alter ob facundam, placidam, & plane urbanam facetamque consuetudinem summopere gratus.