A26815:1378
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Lagalla › JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Obnoxius fuit difficillimis morbis à capite, hepate, renibus, & vesica, antequam tricesimum suae aetatis annum egrederetur: molestissima tamen accedit salsa & acris distillatio, à capite, per occipitium, & spinam, ad renes, vesicam, & os sacrum descendens; ex qua excitatum ulcus acerbissimum, quo is summa patientia, multis annis exagitatus, tandem maximis doloribus stranguriae, & dysuriae inchoatis, mox in alios atque alios morbos prolapsus est. Morbus etiam inde aggravatus. Nam ut diximus, Taurini degens, cum cerea fistula impeditum sibiurinae cursum procuraret, fistula media rupta in vesica delituit. Cum id communicasset amicis, & periculum sibi imminens ex ea, si non extraheretur, audisset, statim ad fabrum ferrarium, erato; is Horologiorum artifex, profectus, postulat, si posset ita instrumentum conficere, quod introiens partium extremarum hiatu, quidquid obviam fuerit, apprehenderet, apprehensumque ita teneret, ut nunquam dimitteret. Faber ubi se id facere posse, juratus etiam asseruit, rem illi totam indicat; ille quam diligentissimè, quod promiserat, effectu etiam comprobat. Tum Caesar ferro perforamen, unde urina exit, in v•sicam intromisso, fistulam arripit, arreptamque inde evellere, vel si una cum ipsa animus ev•llendus esset, conatur. Sed cum non extrema sui parte, sed media esset apprehensa, ideoque circumvoluta, & in molem aucta, quam nec foramen caperet, etiamsi duplo l•rgius esset, difficulter extrahitur. Ille nihilominus strictis dentibus ferrum, quanta poterat vi, evellit, unaque cum ferro, non sine dolore a rocissimo, & inconsolabili vulnere fistulam, quod magis ac magis indies auctum, majores quoque excitabat dolores: hinc humorum fluxio molestissime hominum pertractabat De qua cum Romae inter medicos consuleretur, omnes in ea • tiam abierunt, alio humorem, idque cauterio, quod carnem perforaret, ••rrivandum. Dam Chirurgi moliuntur, & uncis ferreis carnem aus•rr• • gunt, ut ignito ferro aditus patentior, ac securior fiat, Julius eorum studium irridens, ex solatis forcipibus, digitis carnem comprimens sumensque, ad id ferro ignito ipse sibi vulnus inflixit: indeque ferro elato, adhuc digitis carnem semiustam tenentibus, funiculum cera illitum foramini ingessit, su•que manu adaptatum ita composuit, ut Chirurgis opus non esset. Exhorruerunt omnes facto, ipseque qui aderam, aspectum ita crucem non sustinens, foras prripui me.