A26815:1392
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Imo quam maxume velle subigor, ut mihi sicut vestrum cuilibet porro adhuc silentio indulgere concessum foret, aut saltem secedere, quo vel tempore & mora dolorem parentis amissi decoquerem, vel migratione aliqua (quod moerentibus est familiare) curas animi discuterem, Quotus enim quisque filius est, cui vox in parentis funner loquendo suppetat? cui lingua animi aegritudinem enunciando satis esse possit? quin stupet citius moerore primo oppressus, aut fixus haeret; adeo ut neque lingua, neque ingenium, neque animus ipse, suo prompte defungi officio valet. Laetitia quidem loquax res est, atque ostentatrix sui, doloris autem praerogativa praecipaa est silentium. Praeterea mihi cor molle est, & ad sensum justi doloris in lacrymas & fletus diffundi mirum quam proclive: nec quenquam vestrum latere potest, quantum dolori accedat incrementi, dum id quod dolemus, praedicamus. Ver • nimvero, mihi necessitas quaedam incumbit, cui neque paupertini ingenij conscientia, neque gravati pectoris vulnera, immo nec ipsum fortassis decorum, sine dedecore & ignominia, facere possunt, ut secure me subtraham. Erigite itaque ac juvate (obsecro vos Acad.) benevolentiae Vestrae atque attentionis favore, anxium, infoelicem, miserabilem, sive Oratorem, sive Praelectorem vestrum, nec difficiles sitis ad veniam roganti concedendam, si qua per lacrymas, si qua per suspiria & singultus interturbetur Oratio, verborumque ordo pereat aut deficiat: dum liqueat vobis me pium esse, parum refert haberi infacundum. Dicendum mihi est de clarissimo Guil. Camdeno, viro, Quem manibus propriis finxit cordata Minerva, viro in tantum laudando, in quantum virtus & multijuga doctrina intelligi 1aut laudari possunt. Quod igitur M. Cicero de▪ Platonis Socrate affirmat, & de L. Cr•ss• à legentibus p • at, ut majus quiddam de ijs quam quae scripta sunt sus• , illud ipsum de nostro Camd. [Greek or Hebrew] dicturus à vobis (Acad.) postulo, petoque, ut quae & quantacunque à me dicta fuerint, majus adhuc quiddam superesse arbitremini: imprimis scitote divinas illas virtutes ejus, quarum insignibus ad miraculum usque clarus suit; puta fidem, pietatem, […]; tum humilitatem, modestiam, continentiam, temperantiam, has ⟨p. 591⟩