A26815:1395
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ab Aula Lateportensi, ad Regale Aedis Christi Collegium transijt dicam? an raptus est? plane ita. Nam venerabilis Thornt•mus ductor ejus & doctor, tanto cum amore prosecutus est, ejusque virtutes tam chare habuit ut suum esse totum & magis peculiarly modo voluerit. Sed nec intra cancellos amplissimi licet hujus Collegij, uti •ama nostr Camdeni, sic neque ipse continere potui•; per totam Britanniam illa brevi diffunditur, ipse quoque mox partem ejus long maximam oculis perlustrat: siquidem antiquitatis studiosus & impensius amans, †praesertim suae patriae, nihil quod ad ejus veritatem eruendam momenti aliquid habere videretur omisit. Britannorum antiquissimorum linguam subsidio sibi jam comparaverat, †glossaria omnia, & peritissimum quemque circa eam sedulo consulucrat, in Graecis, Latinis, Patrijs scriptoribus diu multumque versatus fuerat, nunc etiam Regionum Britannicarum situs & limits terrae dotes & ingenium, incolarum mores & vivendi rationem inquirer, cor templari, observitare desiderat; atque hinc iter ejus per Britanniam, ut penitius ea perdisceret, quae totum literatorum orbem aliquando docere secum animo statuerat: ita pertinaci studio pergit hic noster Camdenus rectum virtutis & honoris iter insistere, rebus pulcherrimis cru•ndis encumber, omne aevum suo demereri. Inde magna de eo 3fama ad Magnates viros pervenit, imprimis ad honoratissimum Guil. Cilium, Baronem Burghlaeum, summum Angliae Quaestorem ne•non ad rev•r•ndum & integerrimum Westmonast. Ecclesiae Decanum, Doctorem […], virum, ita ut nomen ejus cluit, reapse bonum: accersunt, noscunt, am • , cumque sibi humanitatis ac liberalitatis officijs arctius devincire conantur. Non longa est mora; praeter alias dignationes, †aperit nobilissimus ille Quaestor B•bliothecam instructissimam; optimus hic Dcanus Scholam Regalem […]; Promagister constituitur. quod munus haud inexpergite bit, aut indiligenter colit, sed adeo naviter, adeo industry curat per aliquam tos annos, ut venerabili decedente Grauta, ipse sine ambitu summus Moderator audiret. Adsunt nisi fallor, in hoc splendido consessu, nonlli quondam ab ejus disciplina, qui meis dictis fidem facere possunt. Dum laboriosam hanc […] provinciam, Deus bo qu & quanta elucubravit? Graece,