A26815:142
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
S • dem tempus, quo ista Coventriae sic geruntur, Eboracensis unà cum Warvi•i & Salisburiae comitibus ad Regem venerant, quibus nisi melius sibi pro • t & clanculum ex aula se subduxissent, ab impendente mortis 1periculo evadendi spes nulla fuisset. Namque Margareta Regina ipsorum vitae in••••as callidè tetenderat, dumb nimiam illorum potentiam suspectam habuerit. Caeterum Wintoniensis noster dum in hoc honorum cursu ita versaretur ut & princeps optimus consilium & industriam ejus indies collaudaret: incepti tamen operis apud Oxonienses memoriam ex animo deleri haud passus est. Itaque longè magnificentius hospitium excipiendis Musis conditurus (regiâ quippè benignitate adjutus) Aulam Magdalenae quàmvis parentem Collegii dereliquit, domumque consanguineam ne omnino pe•jisse videretur, in suum quasi corpus iterum transtulit Tullii Hostilii prudens in hoc nimirum exemplum imitatus, qui postquam, Albam esset demolitus, civitate Romanâ mox ⟨p. 77⟩Albanos donavit. In ipso Oxonii suburbano, Eurum versus Collegium vergit: à quâ region amne perspicuo praeterfluente alluitur, qui Cherwellus dicitur, latus septentrionale arboreto clauditur. Utrinque multae ambulacrorum & secessuum amaenitates, & in utroque elemento quasi delicias excogitante natura. Surgit quadrato lapide, visendum ipsa vel materia vel subtili junctura aedificium. Duplici pinnarum ordine adversus paries decoratur. Frontem Collegii occupat excelsa turris, quae erudito statuarii opere incisa, intuentium oculos mire ad se trahit, aream interiorem cingunt claustra, (sic hodie appellamus) cocto latere perstrata, quae topiarii vel porticus usum non incommode praestant, vivis animalium figuris tibicines, occultum nescio quid & hierogliphicum significantibus exornantur. Antiquissimorum codicum supellectile instruitur bibliotheca. Templum augustum & divini numinis religione vere suspiciendum. Aula elegans & spatiosa. Collegium qua boream spectat ingenti murorum ambitu desenditur, qui nisi horribilis illa disjiciendarum urbium machina ex inferis ad nos prodiisset, insignem [Greek or Hebrew], aut eludere, aut prohibere diu potuissent.