A26815:1422
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Margareta puerum sedulo primis morum pietatisque rudimentis imbuit, ⟨p. 602⟩Jacobus pater genio libertatis: quare & voluit quoque puerum nondum sexennem, demoliendo Castello Gandavensi eas quas posset manus admovere.
Octennis puer legendi scribendique mediocriter peritus, linguam Latinam addiscendo•fidei concreditur Titi ab Edingen, Verbi Divini Ministri ad Fanum Sancti Nicolai in Wasia, viri Nobilis, eruditi, & qui Johannam Margaretae sororem duxerat in uxorem. Puer forma elegans & roseus, suavis moribus sanguine nexus, prae reliquis condiscipulis suis ibi gratus fuit, plura illi adhibita blandimenta, praebitae deliciae. Cumque aliquando Matertera placentulam illi praebuisset, supervenientibus fortuito aliis pueris, voluit eam cito ab illo d•vorari, & quo id perficeretur citius, manu intrusionem placentulae in os promovit; quam cum totam subito deglutire non posset, coepit see male habere, angi, deficere, & paene suffocatus est: ita amore Simiae periisset in herba, qui in arborem destinabatur, umbram aliis facturam.
Octennis puer legendi scribendique mediocriter peritus, linguam Latinam addiscendo•fidei concreditur Titi ab Edingen, Verbi Divini Ministri ad Fanum Sancti Nicolai in Wasia, viri Nobilis, eruditi, & qui Johannam Margaretae sororem duxerat in uxorem. Puer forma elegans & roseus, suavis moribus sanguine nexus, prae reliquis condiscipulis suis ibi gratus fuit, plura illi adhibita blandimenta, praebitae deliciae. Cumque aliquando Matertera placentulam illi praebuisset, supervenientibus fortuito aliis pueris, voluit eam cito ab illo d•vorari, & quo id perficeretur citius, manu intrusionem placentulae in os promovit; quam cum totam subito deglutire non posset, coepit se male habere, angi, deficere, & paene suffocatus est: ita amore Simiae periisset in herba, qui in arborem destinabatur, umbram aliis facturam.