A26815:1427
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quare Antonius è Lansbergii aedibus ad paternas redit, matri solatio futurus: ⟨p. 603⟩quae praeter eum tum Josinam, Joannam, Walburgim filias habuit. Et obsequii promptitudine, morum gratia, puerilibus blanditiis, non parum dolorem matris imminuit & lenivit: usque dumb ea pertaesa carceris, & guara maritum nullius facinoris esse sibi conscium, cum reliquis captivorum uxoribus Embisium adiit, rogans & obtestans, ne illis, ne maritis justitia denegetur, luerent si crimen commisissent, si innoxii ne carceris poena afficerentur. Ita aegritudo animum excitat, & perducit ad temeritatem.
Quare Antonius è Lansbergii aedibus ad paternas redit, matri solatio futurus: ⟨p. 603⟩quae praeter eum tum Josinam, Joannam, Walburgim filias habuit. Et obsequii promptitudine, morum gratia, puerilibus blanditiis, non parum dolorem matris imminuit & lenivit: usque dum ea pertaesa carceris, & guara maritum nullius facinoris esse sibi conscium, cum reliquis captivorum uxoribus Embisium adiit, rogans & obtestans, ne illis, ne maritis justitia denegetur, luerent si crimen commisissent, si innoxii ne carceris poena afficerentur. Ita aegritudo animum excitat, & perducit ad temeritatem.
Hoc matronarum planctu commotis amplius civibus, promittit Embisius see in sequentem diem jus dicturum: Petrum Dathenum in carcerem mittit, qui concionem de praeparatione ad m•rtem coram captivis habet; singulos adit, consolatur, monet ne silentio, ne dissimulation conscientiam suam pecca•o onerent, quae eras nuda debeat in Dei conspectum venire, ita se immiscebat omnibus negotiis ille Theologus, ita erat Embisio addictus. Sed cum nec sic quidem eliceret quicquam, sequenti die pleno & solemni judicio absolvuntur captivi & restituuntur in integrum.
Hoc matronarum planctu commotis amplius civibus, promittit Embisius se in sequentem diem jus dicturum: Petrum Dathenum in carcerem mittit, qui concionem de praeparatione ad mrtem coram captivis habet; singulos adit, consolatur, monet ne silentio, ne dissimulatione conscientiam suam peccao onerent, quae eras nuda debeat in Dei conspectum venire, ita se immiscebat omnibus negotiis ille Theologus, ita erat Embisio addictus. Sed cum nec sic quidem eliceret quicquam, sequenti die pleno & solemni judicio absolvuntur captivi & restituuntur in integrum.