A26815:1441
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His praeceptoribus sexennio usus est, & ab iis Latinam Linguam co usque didicit, ut jam elegans pangeret Latinum carmen, Orations publice haberet disertas adeo ut sui discipulique honori interesse Gruterus crederet, ea in publicum edi, divulgari. Nec minus in Graeca lingu• profecit, ac tum cos omnes Graecos versus composuit, qui etiamuum inter ejus Poemata leguntur. In Philosophia solida fundamenta jecit, ut Gruterus & Murdisonus cum eo publicas Disputationes instituerint; de Syllogismo, de Ordine librorum Ethic• rum Aristotel. de Mundo, aliisque in Philosophia controversiis: quod ante & post illud tempus, in schola Middelburgensi nunquam fuit institutum.
His praeceptoribus sexennio usus est, & ab iis Latinam Linguam co usque didicit, ut jam elegans pangeret Latinum carmen, Orationes publice haberet disertas adeo ut sui discipulique honori interesse Gruterus crederet, ea in publicum edi, divulgari. Nec minus in Graeca lingu• profecit, ac tum cos omnes Graecos versus composuit, qui etiamuum inter ejus Poemata leguntur. In Philosophia solida fundamenta jecit, ut Gruterus & Murdisonus cum eo publicas Disputationes instituerint; de Syllogismo, de Ordine librorum Ethic• rum Aristotel. de Mundo, aliisque in Philosophia controversiis: quod ante & post illud tempus, in schola Middelburgensi nunquam fuit institutum.
Credidit autem semper Walaeus id praecipue ad suum profectum fecisse, quod edoceretur tantum à Grutero & Murdisono; nec mutare praeceptores aut transire classes cogeretur: ita enim facilius concipi quae à consuetis traduntur, ita melius proponi in quibus sciunt discipulos deficere. Sed & juvit amor quo eum praeceptores prosequebantur: qui tantus erat, ut postea Gruterus, praeteritis omnibus consangineis suis, eum liberorum suorum constituerit ⟨p. 606⟩tutorem. Juvit diligentia, ne de ingenio dicam: ut quam relaxationem animi alii ludis quaerunt, ille varietate studiorum assequeretur. Ubi tamen liberet de studiis cogitationes penitus feriatis diebus exuere, res obumbrare, & penicillo exprimere didicit, mediocri profectu.