A26815:1448
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
A Graeca ad Hebraeam linguam transivit, manuducente eum Francisco Raphelengio, viro humanissimo; cujus ductu prima linguae rudimenta è Grammatica Martini hausit: sed eo mox d•mortuo, ei Professioni Franciscus Junius ad tempus vacavit: sub quo tantum in Hebraicis profecit, ut Veteris Testamenti libros sine interpret posset intelligere. Rabbinos non adiit, quod existimaret eos qui nimium studii, nimium operae linguis impendunt, raro solere severiores disciplinas caper solid, & in eas profunde penetrare. Animus humanus omnia non tenet: & verbis, rebus minutis, assuetus delectari, in severioribus disciplinis, minutiis & superficially notitia si • potest satisfacere.
A Graeca ad Hebraeam linguam transivit, manuducente eum Francisco Raphelengio, viro humanissimo; cujus ductu prima linguae rudimenta è Grammatica Martini hausit: sed eo mox d•mortuo, ei Professioni Franciscus Junius ad tempus vacavit: sub quo tantum in Hebraicis profecit, ut Veteris Testamenti libros sine interprete posset intelligere. Rabbinos non adiit, quod existimaret eos qui nimium studii, nimium operae linguis impendunt, raro solere severiores disciplinas capere solide, & in eas profunde penetrare. Animus humanus omnia non tenet: & verbis, rebus minutis, assuetus delectari, in severioribus disciplinis, minutiis & superficiali notitia si • potest satisfacere.
Linguae superbae sunt, solae coli volunt, nec aliarum scientiarum servitio difcentis animum patiuntur occupari: tantum in memoria consistunt, nec ⟨p. 607⟩ullam cum rebus similitudinem habent, qua eum in sui notitiam deducant, aut initiata cognitio possit promoveri. Quam ob causam Noster dum Graecam Hebraeamque linguam didicit, nequaquam aliis studiis animum fatigavit; nisi quod relaxandi animi gratia, ad veteres autores Latinos, Historicos, Poetas, Oratores non raro divertit.