A26815:1453
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Philosophiam praecipue voluit ad Theologiam dirigere: & quo id meliori judicio fieret, perpetuo magni Theologi consilio arbitratus est se indigere. Quare cum bona Spranckhuysii venia hospitium mutavit, & ad Francisci Gomari mensam acc•ssit; cubiculum in proxima domo conduxit, in Gomar• aede• migraturus, ubi contingeret aliquod vacare: quod post aliquot demum menses evenit.
Ornabant hoc tempore facultatem Theologicam, Franciseus Jenius, Theologus prosundae eruditionis, gravis, & judicii plenus: Lucas Tr•l•atius pa••r▪ solidus & excitatus: Franciscus Gomarus, vir multijugae eruditionis, ferventi zelo & vehementi. Aestimavit autem Walaeus prae caeteris Junium, & ad illius se exemplar conatus est conformare.
Sed Gomari consilio usus, Theologiae studium non est à lectione Locorum Communium auspicatus: ne ullius opinion imbutus, ne ullo praejudicio ab ipsa veritate abduceretur. Verum initio perlectis aliquoties Ecclesiarum ⟨p. 608⟩Reformatarum Concordiae formulis, Catechesi Heydelbergensi, & Confessione Belgica, totum see lectioni Sacrae Scripturae dedit. Eam legit attente, legit assidue; imo & praecipua Doctrinae capita memoriae mandavit. Adeo ut etiam senex Epistolam ad Romanos, secundam ad Corinthios, ad Galatas, Ephesios, Philippenses memoriter posset recitare. Legit autem lingua vernacula, quo in concionibus postea habendis, Scripturae verba promptius memoriae obversarentur.