A26815:1457
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dumb his occupatur Walaeus, Lucas Trelcatius & postea Franciscus Gomarus, Locos Communes privatim explicare aggressi sunt; quos audire instituit, quia privatim omnia familiarius & brevius, quam publice solent pertractari. Praecipue tamen Lectionibus publicis vacavit. Qui authorum lectione, privato studio, Theologiam assequi conantur, eos videmus in alienas, in ridiculas, imo perniciosas opinions incidere; dumb doctrinae connexum non satis animo assequuntur. Publicis autem magis quam privatis vacavit, quod illae accuratiores doctioresque sint; & majori gratia auditorum animis instillentur. Vacavit autem omnibus, quia nullo labore, nulla animi fatigatione aliquid auribus admittitur, quod non raro in animo radices agit. Sed quo ordine Lectiones Junius, eo praecipue studia instituit, quo solido fructu audiret eas: sique aliquid post Lectionem etiamnum superesset scrupuli, id privato colloquio eximebatur.
Dum his occupatur Walaeus, Lucas Trelcatius & postea Franciscus Gomarus, Locos Communes privatim explicare aggressi sunt; quos audire instituit, quia privatim omnia familiarius & brevius, quam publice solent pertractari. Praecipue tamen Lectionibus publicis vacavit. Qui authorum lectione, privato studio, Theologiam assequi conantur, eos videmus in alienas, in ridiculas, imo perniciosas opiniones incidere; dum doctrinae connexum non satis animo assequuntur. Publicis autem magis quam privatis vacavit, quod illae accuratiores doctioresque sint; & majori gratia auditorum animis instillentur. Vacavit autem omnibus, quia nullo labore, nulla animi fatigatione aliquid auribus admittitur, quod non raro in animo radices agit. Sed quo ordine Lectiones Junius, eo praecipue studia instituit, quo solido fructu audiret eas: sique aliquid post Lectionem etiamnum superesset scrupuli, id privato colloquio eximebatur.
In Locis Communibus cum plurimum profecisset, Commentaria in Sacram Scripturam adiit: & primum Piscatoris Analysin, quo totum scripti contextum animo complecteretur; sed Scripturae sensum è Calvino hausit, quem divinum solebat Interpretem appellare. Cui in Novo Testamento junxit Bezam, in Veteri Mercerum, Ariam Montanum: quo regiminis rituumque Judaicorum notitiam adipisceretur: qua qui instructus non est, in eruendo Scripturae sensu frustra solet animum fatigare.