A26815:1459
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Plurimum tamen propriae diligentiae tribuit. Qui eundem authorem frequenter legit, optime ejus genium, orationis decursum, connectendi, probandi, concludendique rationem animo assequitur. Singulis Deus Opt. Max. ingenium ⟨p. 609⟩aliud, diversum judicium dedit, quod non melius quam ex cujusque stilo expisceres, quae eorum quasi expressa quaedam est imago.
Ubi jam Walaeus legisset audivissetque diu, ad actionem se coepit praeparare; & opponendo publice ea quae conceperat exprimere. Disputavit quoque ter publice; de Vera Theologia, de Mysterio Trinitatis, de Christi Mediatoris Officio: quibus Disputationibus non exiguam sui admirationem excituvit. In Philosophia enim versatissimus, apposite ad terminos respondit: & cum Sacram Scripturam haberet in promptu, responsionem suam loco Sacrae Scripturae, auditu suave, semper obsignavit.
Conciones quoque privatas habuit, dirigen•e eas Luca Trelcatio, concionatore facundo: & primam public Voors•hotae, magno auditorum confluxu, qui nihil medi•cre ab eruditione ejus exspectabant.
Conciones quoque privatas habuit, dirigen•e eas Luca Trelcatio, concionatore facundo: & primam publi•e Voors•hotae, magno auditorum confluxu, qui nihil medi•cre ab eruditione ejus exspectabant.