A26815:1477
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Evenit […] propemodum diebus, ut cum Adriano Mammakero, Zelandiae […] Praeside, in lacu Lemano iverit natatum. Natans autem animadvertit, quendam satis remotum, ignotum sibi, seorsim natare, submergi & suffocationis incurrere periculum. Ut autem erat tenerrimi affectus & ad opitulandum pronus, statim natando affluxit, hominem ex undis, ex orci faucibus eripuit ac in terram salvum detulit: quem, ubi ad se rediisset, intellexit sartorem Belgam esse, qui reverentia impeditus propius accedere non ausus; ex sono tamen vocum Belgicarum conterraneos agnoscens, in vicinia voluit morari. Charitas enim patriae apud exteros demum elucescit, ut omnes conterranei, quasi consanguinei habeantur.
Evenit 〈…〉 propemodum diebus, ut cum Adriano Mammakero, Zelandiae 〈…〉 Praeside, in lacu Lemano iverit natatum. Natans autem animadvertit, quendam satis remotum, ignotum sibi, seorsim natare, submergi & suffocationis incurrere periculum. Ut autem erat tenerrimi affectus & ad opitulandum pronus, statim natando affluxit, hominem ex undis, ex orci faucibus eripuit ac in terram salvum detulit: quem, ubi ad se rediisset, intellexit sartorem Belgam esse, qui reverentia impeditus propius accedere non ausus; ex sono tamen vocum Belgicarum conterraneos agnoscens, in vicinia voluit morari. Charitas enim patriae apud exteros demum elucescit, ut omnes conterranei, quasi consanguinei habeantur.
Viderat jam Walaeus, audierat, didiceratque ea quae Theologiae studioso moram injicere Genevae possunt. Et etiamsi nulla satietas suboriretur urbis, abundantis annonae, lacubus fluminibusque irriguae, hortis amoenae, conversation civium suavissimae; voluit tamen, ad majorem ingenii cultum, locum mutare.
Viderat jam Walaeus, audierat, didiceratque ea quae Theologiae studioso moram injicere Genevae possunt. Et etiamsi nulla satietas suboriretur urbis, abundantis annonae, lacubus fluminibusque irriguae, hortis amoenae, conversatione civium suavissimae; voluit tamen, ad majorem ingenii cultum, locum mutare.