A26815:1487
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quare maxim Johanni Buxtorsio, Literarum Hebraicarum Professori, see dedit. Buxtorfius erat docendo aptus, genii ipsius linguae antiquitatumque Judaicarum peritissimus: unde in ea lingua haud aeque celebre nomen inter Reformatos invenias. Explicabat Rabbinorum commentaria in duodecim Prophetas minores: quibus suceisivis tantum horis Walaeus vacavit; quod Rabbinorum minera plus operae requir•ret, minus auri largiretur.
Quare maxime Johanni Buxtorsio, Literarum Hebraicarum Professori, se dedit. Buxtorfius erat docendo aptus, genii ipsius linguae antiquitatumque Judaicarum peritissimus: unde in ea lingua haud aeque celebre nomen inter Reformatos invenias. Explicabat Rabbinorum commentaria in duodecim Prophetas minores: quibus suceisivis tantum horis Walaeus vacavit; quod Rabbinorum minera plus operae requir•ret, minus auri largiretur.
Animadvertens Walaeus see sua spe saepe frustrari, & pleraque expectation minora invenire: comparatis quoque inter se Leydensibus, Genevensibus, Lausannensibus, Bernensibus, Basil••nsibus Professoribus, cum judicaret aliquos, non obtinere nullum nomen, quibus dissula eruditio aut profunda non esset: in animum induxit ipse quoque aliquid publice audere: quod apud ex • quam domi maluit, ut quidquid asperum, quidquid rude, nondum plene essormato superesset, ibi polirctur ubi obesse futurae promotioni non posset. Debuit autem id Basilcae, quod vix alibi siudiosis Professoris occupare locum liceat. Itaque ut eruditionis aliquod ederet specimen, Carmina oblatis occasionibus composuit & evulgavit.
Animadvertens Walaeus se sua spe saepe frustrari, & pleraque expectatione minora invenire: comparatis quoque inter se Leydensibus, Genevensibus, Lausannensibus, Bernensibus, Basil••nsibus Professoribus, cum judicaret aliquos, non obtinere nullum nomen, quibus dissula eruditio aut profunda non esset: in animum induxit ipse quoque aliquid publice audere: quod apud ex quam domi maluit, ut quidquid asperum, quidquid rude, nondum plene essormato superesset, ibi polirctur ubi obesse futurae promotioni non posset. Debuit autem id Basilcae, quod vix alibi siudiosis Professoris occupare locum liceat. Itaque ut eruditionis aliquod ederet specimen, Carmina oblatis occasionibus composuit & evulgavit.