A26815:1498
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Certe qui triennium propemodum peregrinando impenderat, reditum in patriam poterat parare. In patria ferendi fructus sunt, sed quo eos melius proferat arbour, luxuriantes rami amputandi sunt, meliores taleae inserendae: in alio autem solo, sub alio coelo radices agere non debet, melius in suo creturus.
Certe qui triennium propemodum peregrinando impenderat, reditum in patriam poterat parare. In patria ferendi fructus sunt, sed quo eos melius proferat arbor, luxuriantes rami amputandi sunt, meliores taleae inserendae: in alio autem solo, sub alio coelo radices agere non debet, melius in suo creturus.
Antequam autem se Walaeus Lugduni ad studia componeret, suo affectui, parentum desiderio satisfecit, ac Middelburgum excurrit. Nihil aeque volupe obtingere liberis potest, quam ex temporis intervallo, parents sanos & salvos contueri. Nullum cardiacum aeque parentum animum excitat, quam familiae columnam, filium natu majorem, annis maturum, peregrination expolitum, incolumem tenere.
Antequam autem se Walaeus Lugduni ad studia componeret, suo affectui, parentum desiderio satisfecit, ac Middelburgum excurrit. Nihil aeque volupe obtingere liberis potest, quam ex temporis intervallo, parentes sanos & salvos contueri. Nullum cardiacum aeque parentum animum excitat, quam familiae columnam, filium natu majorem, annis maturum, peregrinatione expolitum, incolumem tenere.
Middelburgo statim, non salutatis amicis aliis, Lugdunum redit; ac nonnihil immutatam Academiae faciem agnoscit. Josephus Scaliger, post Rectorem Magnificum, caeteris praeponi Professoribus volebat. Sed opponebant se Professores omnes, & id Junius ordine primus debebat exequi: nec id faciebat invitus, cum ipse familia oriundus nobili, meminisset in Galliis sobolem illam Vicentinorum Comitum rideri.