A26815:1499
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Antequam autem se Walaeus Lugduni ad studia componeret, suo affectui, parentum desiderio satisfecit, ac Middelburgum excurrit. Nihil aeque volupe obtingere liberis potest, quam ex temporis intervallo, parents sanos & salvos contueri. Nullum cardiacum aeque parentum animum excitat, quam familiae columnam, filium natu majorem, annis maturum, peregrination expolitum, incolumem tenere.
Antequam autem se Walaeus Lugduni ad studia componeret, suo affectui, parentum desiderio satisfecit, ac Middelburgum excurrit. Nihil aeque volupe obtingere liberis potest, quam ex temporis intervallo, parentes sanos & salvos contueri. Nullum cardiacum aeque parentum animum excitat, quam familiae columnam, filium natu majorem, annis maturum, peregrinatione expolitum, incolumem tenere.
Middelburgo statim, non salutatis amicis aliis, Lugdunum redit; ac nonnihil immutatam Academiae faciem agnoscit. Josephus Scaliger, post Rectorem Magnificum, caeteris praeponi Professoribus volebat. Sed opponebant se Professores omnes, & id Junius ordine primus debebat exequi: nec id faciebat invitus, cum ipse familia oriundus nobili, meminisset in Galliis sobolem illam Vicentinorum Comitum rideri.
Eodem tempore id agebat Junius, ut sua Hebraicae Linguae Professio, in Juvenem aptissimum transferretur, qui fulcrum aliquod suae posset familiae adferre; verum id secreto ambitu praeripuit Coddaeus. Quae res aegre virum habuit, imo & ipsos Praepotentes Hollandiae Ordines. Nolebant in Scaligeri gratiam, viri alias rarae ac profundae eruditionis, postponi & offendi Junium aliosque eruditionis solidioris ac majoris usus. Quare nec quem petebat locum Scaliger possedit, & idem stipendium Junio fuit assignatum mutato titulo; ut loco Professionis Hebraicae, contra Bellarminum scriberet. Ea tamen contentio videbatur nonnihil Junium fregisse: ut maturior aetas ac fama celebrior, addidisse Gomaro animum ac judicium.