A26815:150
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et velit vestra cadem beatissima paternitas fiddly nostro Johanni Lascy, & praesentium latori de nostrâ voluntate sufficienter instructo, in his quae pro parte hujus venerabilis patris dicturi sunt, indubiam habere fidem. Et almam vestram personam ad gregis Dominici regimen salutare, votivâ foelicitate faciat prosperari Jesus Christus Ex London. Octavo Novemb. Anno Dominicae incarnationis, 1460. E. V. S. Devotus filius Henricus Rex Angliae & Franciae.
Et velit vestra cadem beatissima paternitas fideli nostro Johanni Lascy, & praesentium latori de nostrâ voluntate sufficienter instructo, in his quae pro parte hujus venerabilis patris dicturi sunt, indubiam habere fidem. Et almam vestram personam ad gregis Dominici regimen salutare, votivâ foelicitate faciat prosperari Jesus Christus Ex London. Octavo Novemb. Anno Dominicae incarnationis, 1460. E. V. S. Devotus filius Henricus Rex Angliae & Franciae.
Prorogabitur in omnem aeternitatem, saeclisque innumerabilibus apud posteros consenescet indulgentissimae pietatis tuae erga Wintoniensem nostrum fama (dive Henrice princeps clementissime), qui virum innocentem de te, deque Repub. tuâ praeclarè meritum, crebris sycophantarum calumniis ceu mucronibus impetitum, tuâ aequitate recreare voluisti; quod adhuc viget aeternumque (ut spero) vigebit illius fama, quam nulla unquam violabit malitia, id tuum facilè agnoscit & postremum & maximum beneficium; Namque ab illo témpore conversà rerum scenâ, summam potestatem Edoardus occupavit. Caeterum Wintoniensis quamquàm hoc uno malo sic afflictus videretur, at nulla ampliùs fortuna ipsum posset efficere foelicem: dejecto scilicet è summo dignitatis solio Henrico, in quo spem unicam senectutis suae reposuerat, cujusque patrocinio nupèr unus ex omnibus & erat fortunatissimus & habebatur: In maximo tamen luctu, ipsum consolata est Edoardi clementia (quippè qui tam benignus ac facilis fuit, ut nemo unquam senatui populoque Anglicano charior contigerit, nec qui perinde omnibus in gratiâ conciliandâ 1obvius atque expositus ferebatur) sic ut rem ipsam si putare volumus, patronum mutaverit verius quàm amiferit. Scio non deesse quamplures, quibus haec sententia minus arridet; qui principis ingenium ex intestinâ familiarum discordiâ metientes, in qua necesse erat partes mutuo sibi esse infestas, Edoardum amicis & factis Henrici iniquissimum fuisse judicarunt: quocircà & Wintoniensem