A26815:1501
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eodem tempore id agebat Junius, ut sua Hebraicae Linguae Professio, in Juvenem aptissimum transferretur, qui fulcrum aliquod suae posset familiae adferre; verum id secreto ambitu praeripuit Coddaeus. Quae res aegre virum habuit, imo & ipsos Praepotentes Hollandiae Ordines. Nolebant in Scaligeri gratiam, viri alias rarae ac profundae eruditionis, postponi & offendi Junium aliosque eruditionis solidioris ac majoris usus. Quare nec quem petebat locum Scaliger possedit, & idem stipendium Junio fuit assignatum mutato titulo; ut loco Professionis Hebraicae, contra Bellarminum scriberet. Ea tamen contentio videbatur nonnihil Junium fregisse: ut maturior aetas ac fama celebrior, addidisse Gomaro animum ac judicium.
In studiis Walaeus non jam majorem aliquam Theologiae persequitur partem, non Lectionibus quibusdam continuo vacat; sed apud animum suum Theologiam percurrit ac ruminat. Expendit singulas Theologiae parts, ac seipsum examinat quousque in corum intima penetraret. Ubi evidentem aliquem sentit defectum, scriptos libros consulit, meditando quod d•est, conatur reparare, conferendo cum Junio & Gomaro perficit. Incredibile dictu est, quantum id institutum eruditionem ejus brevi temporis spatio reddiderit uberiorem. Ita non addiscitur tantum aliquid, sed ab ipsis fundamentis investigatur: quorum fundamentorum inventio majoris momenti, quam dissusa eruditio est. Pertaesus autem scriptorum recentium, quorum quidam mediocres, quidam inepti essent, nulli pondus ab authoritate haberent: Maxim see lectioni patrum, & praesertim Augustini, dedit: quod prae caeteris nervosus & in disputando acer esset.
In studiis Walaeus non jam majorem aliquam Theologiae persequitur partem, non Lectionibus quibusdam continuo vacat; sed apud animum suum Theologiam percurrit ac ruminat. Expendit singulas Theologiae partes, ac seipsum examinat quousque in corum intima penetraret. Ubi evidentem aliquem sentit defectum, scriptos libros consulit, meditando quod d•est, conatur reparare, conferendo cum Junio & Gomaro perficit. Incredibile dictu est, quantum id institutum eruditionem ejus brevi temporis spatio reddiderit uberiorem. Ita non addiscitur tantum aliquid, sed ab ipsis fundamentis investigatur: quorum fundamentorum inventio majoris momenti, quam dissusa eruditio est. Pertaesus autem scriptorum recentium, quorum quidam mediocres, quidam inepti essent, nulli pondus ab authoritate haberent: Maxime se lectioni patrum, & praesertim Augustini, dedit: quod prae caeteris nervosus & in disputando acer esset.