A26815:1502
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In studiis Walaeus non jam majorem aliquam Theologiae persequitur partem, non Lectionibus quibusdam continuo vacat; sed apud animum suum Theologiam percurrit ac ruminat. Expendit singulas Theologiae parts, ac seipsum examinat quousque in corum intima penetraret. Ubi evidentem aliquem sentit defectum, scriptos libros consulit, meditando quod d•est, conatur reparare, conferendo cum Junio & Gomaro perficit. Incredibile dictu est, quantum id institutum eruditionem ejus brevi temporis spatio reddiderit uberiorem. Ita non addiscitur tantum aliquid, sed ab ipsis fundamentis investigatur: quorum fundamentorum inventio majoris momenti, quam dissusa eruditio est. Pertaesus autem scriptorum recentium, quorum quidam mediocres, quidam inepti essent, nulli pondus ab authoritate haberent: Maxim see lectioni patrum, & praesertim Augustini, dedit: quod prae caeteris nervosus & in disputando acer esset.
In studiis Walaeus non jam majorem aliquam Theologiae persequitur partem, non Lectionibus quibusdam continuo vacat; sed apud animum suum Theologiam percurrit ac ruminat. Expendit singulas Theologiae partes, ac seipsum examinat quousque in corum intima penetraret. Ubi evidentem aliquem sentit defectum, scriptos libros consulit, meditando quod d•est, conatur reparare, conferendo cum Junio & Gomaro perficit. Incredibile dictu est, quantum id institutum eruditionem ejus brevi temporis spatio reddiderit uberiorem. Ita non addiscitur tantum aliquid, sed ab ipsis fundamentis investigatur: quorum fundamentorum inventio majoris momenti, quam dissusa eruditio est. Pertaesus autem scriptorum recentium, quorum quidam mediocres, quidam inepti essent, nulli pondus ab authoritate haberent: Maxime se lectioni patrum, & praesertim Augustini, dedit: quod prae caeteris nervosus & in disputando acer esset.
Interea in civitate Leydensi, in vicinis pagis see concionando exercuit: quod ea gratia peregit, ut ad ordinarium verbi Divini Ministerium in Civitate Leydensi vocaretur. Quae res quo inopina magis obvenit, eo magis Walaeum sollicitum habuit. Honorificum erat in amplam civitatem statim vocari, ⟨p. 616⟩