A26815:1525
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Post Walaeum accessit quoque Pastor n•nus. Horum plerique omnes valde •rant eximii: inter •os tamen •minebant, no • r Walaeus, Aegidius B•rsius, ⟨p. 620⟩Hermannus Faukelius, Guilielmus Telingius. Quorum singuli crediti fuissent vix parem habere, nisi hic fussinet conjuncti. Bursio vox erat vere mascula, Faukelio & Walaeo gravis, sed illi amissione dentium parum impedita: Walaeo sonora magis, Telingio acuta & penetrans. Sermo Faukelii & Walaei erat planus, pro••u•ns Burtii, Telingii intercisus. Pollebant in monendo Walaeus & […]; & Walaeus insuper in consolando. Egregius erat in excitando Bursius; sed in reprehendendo excellebat Telingius. Quantum autem in aliis omnibus reliquis eminebant, tantum in docendo cedebant Walaeo: tradebat plene, explicabat plane & apposite, probabat solid, efferebat nervose; ut Telingius in reprehendendo, Walaeus in docendo regnare crederentur, & integrum seculum vix illis parem far: unde reliquos omnes auditoram frequentia superabant. Gratia apud cordatos Walaeus Telingium superavit, quod merito suo eruditionem aestimarent, quod libenter doceri moneri, consolari vell • t; illibenter reprehendi. Quare & solus Walaeus toties ab aliis Ecclesiis petitus est ut cathedram vacuam ad tempus suppleret, quoties reliqui omnes ejus collegae simul N•usae, Slusae, Flissingae, Hagae Comitis alibique.
Post Walaeum accessit quoque Pastor n•nus. Horum plerique omnes valde •rant eximii: inter •os tamen •minebant, no • r Walaeus, Aegidius B•rsius, ⟨p. 620⟩