A26815:1526
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Praecipue enim Concionatoris partes sunt bene instituere, & plane suis exponere, penitus inculcare ea quae credenda, quae agenda sunt. Frustra Religionis ignaro pietatem persuadeas. Optime monet qui simul instituit, non enim imperare videtur, sed ex aequo & bono loqui: qui si simul transgressorem, infelicem consoletur, non doctor, sed amicus creditur. Quod autem in reprehendendo minus acer esset, credo à natura ejus provenisse; erat enim benignus & plenus commiseratione. Et quamvis judicium affectus mitiget, difficulter tamen in eo excellimus à quo natura abhorremus: erat enim satis vehemens ubi negotium misericordiae ageretur. Et habitus est prae reliquis optime penuriam pauperum ob oculos ponere, & ad illorum subsidium auditores ad liberalitatem excitare.
In Regimine Ecclesiae Bursius & Telingius oppositas acies instruebant Bursius omnes demerendo, inserviendo in ambitu matrimoniorum dignitatum amicos conciliabat, quales anxii esse in conscientiae scrupulis non possunt. Telingius pietatem vehementer urgebat, sub qua latere nostra causa posset quando Dei causam maxime videmur agere. Faukelius & Walaeus neutri erant addicti: parum inclinabat in Bursium Faukelius, in Telingium Walaeus; ipsi amicissimi inter parts discordiam praecavebant, ac eorum molimina […] aequo & justo moderabantur, sine tamen ullo praerogativae aut authoritatis ambitu in Collegas: quam ob causam honos fugientes sequebatur. Unde ipsi frequenter Classium directores. Rarissimae quippe in Zelandia Synodi, seniors, Pastores, è cujusque merito elig bant. Vocatus minister quo obtineri posset Walaeus mittebatur, optime id negotium vigilantia, prudentia, suadela peracturus. Ita vocationem ipsius Telingii Ha•msteda, E•ochi Sterthemii Ziriz•a. Francisci Gomari Leyda Middelburgum procuravit: quae res veterem Bursii in Walaeum aemulationem commovit. Et quod favorem Magistratus quem omnibus officiis consequi conabatur Bursius Walaeus merito suo & plerisque affinitate junctus possideret. Neque cognitum est, praeter hunc ex parte tantum aemulum, Walaeum ullum inimicum aut invidum habuisse, ⟨p. 621⟩