A26815:1527
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Regimine Ecclesiae Bursius & Telingius oppositas acies instruebant Bursius omnes demerendo, inserviendo in ambitu matrimoniorum dignitatum amicos conciliabat, quales anxii esse in conscientiae scrupulis non possunt. Telingius pietatem vehementer urgebat, sub qua latere nostra causa posset quando Dei causam maxime videmur agere. Faukelius & Walaeus neutri erant addicti: parum inclinabat in Bursium Faukelius, in Telingium Walaeus; ipsi amicissimi inter parts discordiam praecavebant, ac eorum molimina […] aequo & justo moderabantur, sine tamen ullo praerogativae aut authoritatis ambitu in Collegas: quam ob causam honos fugientes sequebatur. Unde ipsi frequenter Classium directores. Rarissimae quippe in Zelandia Synodi, seniors, Pastores, è cujusque merito elig bant. Vocatus minister quo obtineri posset Walaeus mittebatur, optime id negotium vigilantia, prudentia, suadela peracturus. Ita vocationem ipsius Telingii Ha•msteda, E•ochi Sterthemii Ziriz•a. Francisci Gomari Leyda Middelburgum procuravit: quae res veterem Bursii in Walaeum aemulationem commovit. Et quod favorem Magistratus quem omnibus officiis consequi conabatur Bursius Walaeus merito suo & plerisque affinitate junctus possideret. Neque cognitum est, praeter hunc ex parte tantum aemulum, Walaeum ullum inimicum aut invidum habuisse, ⟨p. 621⟩ita modeste se gessit, ex aequo semper actiones suas instituit, ipsi aemulo animitus favens quando id merebatur.
In Regimine Ecclesiae Bursius & Telingius oppositas acies instruebant Bursius omnes demerendo, inserviendo in ambitu matrimoniorum dignitatum amicos conciliabat, quales anxii esse in conscientiae scrupulis non possunt. Telingius pietatem vehementer urgebat, sub qua latere nostra causa posset quando Dei causam maxime videmur agere. Faukelius & Walaeus neutri erant addicti: parum inclinabat in Bursium Faukelius, in Telingium Walaeus; ipsi amicissimi inter partes discordiam praecavebant, ac eorum molimina 〈…〉 aequo & justo moderabantur, sine tamen ullo praerogativae aut authoritatis ambitu in Collegas: quam ob causam honos fugientes sequebatur. Unde ipsi frequenter Classium directores. Rarissimae quippe in Zelandia Synodi, seniores, Pastores, è cujusque merito elig bant. Vocatus minister quo obtineri posset Walaeus mittebatur, optime id negotium vigilantia, prudentia, suadela peracturus. Ita vocationem ipsius Telingii Hamsteda, Eochi Sterthemii Ziriza. Francisci Gomari Leyda Middelburgum procuravit: quae res veterem Bursii in Walaeum aemulationem commovit. Et quod favorem Magistratus quem omnibus officiis consequi conabatur Bursius Walaeus merito suo & plerisque affinitate junctus possideret. Neque cognitum est, praeter hunc ex parte tantum aemulum, Walaeum ullum inimicum aut invidum habuisse,