A26815:1528
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non putavit autem se satisfacere muneri suo, si in concionando diligence, in regendo providus esset. Sed praeterea singulis diebus Dominicis in novo Templohora quinta, vacavit institutioni membrorum Ecclesiae aut eorum qui se Ecclesiae vellent adjungere, quam Ca••chizationem solent appellare. Hac interrogando, explicando omnes Theologiae locos Communes percurrit, atque eo exercitio ita suos habiles reddidit, ut non pauci paria facere cum Theologiae Candidatis possent; imo & quidam ad Ministerium, praesertim in India, promoverentur: optimo instituto, non enim omnes satis doceri è cathedra possunt, nec omnia singulorum captui accommodari.
Non putavit autem se satisfacere muneri suo, si in concionando diligens, in regendo providus esset. Sed praeterea singulis diebus Dominicis in novo Templohora quinta, vacavit institutioni membrorum Ecclesiae aut eorum qui se Ecclesiae vellent adjungere, quam Ca••chizationem solent appellare. Hac interrogando, explicando omnes Theologiae locos Communes percurrit, atque eo exercitio ita suos habiles reddidit, ut non pauci paria facere cum Theologiae Candidatis possent; imo & quidam ad Ministerium, praesertim in India, promoverentur: optimo instituto, non enim omnes satis doceri è cathedra possunt, nec omnia singulorum captui accommodari.
Quae edocuerat voluit singulis applicare, & quando tempus exposceret in usum ducere. Quare continuus & sedulus fuit in visit indis suae D • icesios incolis. Ita inhibuit non paucos qui ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium non possunt; tum praebuit consilia quibus ea peccata evitarentur, ad quae natura magis inclinarent. E•odavit conscientiae scrupulos, expedivit subtilitatum tricas, quibus non raro optimus quisque i • ur. Erexit qui Justum Deum metuentes ob peccata nimium erant abjecti: quos qui expectat ut se domi suae consulant, sentit plerosque nimis sero advenire; ferme omnes negotiis, pudore, metu impeditos ne accedere quidem. In illis visitationibus viduae, orphani, omni humano auxilio destituti, solamen inveniebant: & cui possent consilia communicare. Languidi, aegri animabantur ad fidei constantiam, praeparabantur ad mortem. Agonizantibus mortis terror excutiebatur, accendebatur desiderium esse cum Christo, atque ita quasi manu ad salutem ducebantur. Haec vera demum Theologiae praxis est: in qua qui negligentes sunt, capere nequeo quomodo conscientiae suae, quomodo Deo possint satisfacere: & amore suorum in teris destituuntur. Quae omnibus dicuntur quasi ex penso dicta putantur, quae singulis ea demum unum quemque obligant.