A26815:1529
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae edocuerat voluit singulis applicare, & quando tempus exposceret in usum ducere. Quare continuus & sedulus fuit in visit indis suae D • icesios incolis. Ita inhibuit non paucos qui ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium non possunt; tum praebuit consilia quibus ea peccata evitarentur, ad quae natura magis inclinarent. E•odavit conscientiae scrupulos, expedivit subtilitatum tricas, quibus non raro optimus quisque i • ur. Erexit qui Justum Deum metuentes ob peccata nimium erant abjecti: quos qui expectat ut se domi suae consulant, sentit plerosque nimis sero advenire; ferme omnes negotiis, pudore, metu impeditos ne accedere quidem. In illis visitationibus viduae, orphani, omni humano auxilio destituti, solamen inveniebant: & cui possent consilia communicare. Languidi, aegri animabantur ad fidei constantiam, praeparabantur ad mortem. Agonizantibus mortis terror excutiebatur, accendebatur desiderium esse cum Christo, atque ita quasi manu ad salutem ducebantur. Haec vera demum Theologiae praxis est: in qua qui negligentes sunt, capere nequeo quomodo conscientiae suae, quomodo Deo possint satisfacere: & amore suorum in ter•is destituuntur. Quae omnibus dicuntur quasi ex penso dicta putantur, quae singulis ea demum unum quemque obligant.
Verum ea solius Walaei laus non erat, debebatur […] ea plerisque Pastoribus Middelburgensibus, imo Zelandiae, qui in hac parte non r•ro prae caeteris diligentes inveniuntur. Ut & quod iis visitationibus Lutherani, Anabaptist • Pontificii intorm arentur de Religione Reformata & suae religionis deformitatem addiscerent. Non enim minus Sectarios Walaeus qu•m suos invisit, ea comitate ut nequaquam id aegreferrent: ea aequitate ut ••quent•• quando in causis matrimonialibus scrupuli orirentur ad Walaeum, optime eos decisu•us. Libenter enim Clerus Pontincius scrupulos movet, quibus pecuniam corradat qua ii redimuntur. Haec res C em pontincium vehementer contubavit, & cum Walaeus prae caeteris in darguendo efficax esset ne qui colloquia ejus aestimarent ad ejus quoque accederent Coni ns, dispersit inter suos, Diabolum evidenter Walaei humeris insider, ac inter concionandum continuo sugar, quomodo optime p lum posset seducere. Ita lent, qui ad congreisum impares snt, liis adversarium praecip […] religionis negotio, lacessere: piorumqu suo […], cum in illis falsi […] alibi quoque non veritatis sed suam causam egisse creduntur: quod & […] evenit. Non pauci enim Pontificii, aut […] aut […] aut […]