A26815:1551
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non negligere tamen Ecclesiastici eam medelam, quae in illorum potestate sita videbatur, detegere nimirum errors populo, & contra eas concionibus scriptis munire. Eos qui ad Ministerium admittendi essent, severius examinare, ne plures furtim in Ecclesiam irreperent: quos irrepsisse deprehendebant, censuris notare, Ministerio interdicere.
Non negligere tamen Ecclesiastici eam medelam, quae in illorum potestate sita videbatur, detegere nimirum errores populo, & contra eas concionibus scriptis munire. Eos qui ad Ministerium admittendi essent, severius examinare, ne plures furtim in Ecclesiam irreperent: quos irrepsisse deprehendebant, censuris notare, Ministerio interdicere.
His sese strenue opponere Uytenbogardus ejusque socii, & voce, scriptis, molimine cum adversariis contendere, & ad Ministerium suae opinionis candidatos promovere. Impar tamen congressus apparebat, quod illi numero plures, populum sibi magis addictum haberent. Hi itaque verity ne superarentur, remonstrantiam ut vocant, unde deinde Remonstrantium illis nomen adhaesit, Hollandiae Ordinibus obtulere, petiveruntque in illorum tutelam suscipi: ad quam non tantum admissi sunt, sed prohibitum insuper omnibus, ne voce, ne scriptis de controversiis ad populum referrent: neve in Candidatorum examine controversis insisterent, aut illum dissentientem notarent censura. Quod vere erat partes statuere, cum Pastores Remonstrantes vix quadraginta essent, Contra-Remonstratium quingenti.
His sese strenue opponere Vytenbogardus ejusque socii, & voce, scriptis, molimine cum adversariis contendere, & ad Ministerium suae opinionis candidatos promovere. Impar tamen congressus apparebat, quod illi numero plures, populum sibi magis addictum haberent. Hi itaque veriti ne superarentur, remonstrantiam ut vocant, unde deinde Remonstrantium illis nomen adhaesit, Hollandiae Ordinibus obtulere, petiveruntque in illorum tutelam suscipi: ad quam non tantum admissi sunt, sed prohibitum insuper omnibus, ne voce, ne scriptis de controversiis ad populum referrent: neve in Candidatorum examine controversis insisterent, aut illum dissentientem notarent censura. Quod vere erat partes statuere, cum Pastores Remonstrantes vix quadraginta essent, Contra-Remonstratium quingenti.