A26815:1569
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hagae mox Walaeus statum controversiae perspicue in concionibus proponere. Argumentorum utriusque partis pondus quasi ad stateram examinare. Respondere exceptionibus Remonstrantium, vindicare Reformatorum. Atque ita plene in controversiis populum instruere. Tacere tum de disputationibus Uytenbegardus, qui jam Slusae à quindenis annis eruditionem Walae• perspectam habebat. Asseclae tamen ejus quibus non ita cognitus Walaeus esset, aliquoties cum aggressi fuere. Et primo la Hay Remonstrantium Concionator, post concionem nondum dilapsis auditoribus de Perseverantia Sanctorum illi litem movit. Hunc autem ea modestia excepit Walaeus, ea aequitate illius argumenta admisit, ea soliditate & perspicuitate illi respondit, eo acumine eo judicio nova regessit, ut cum non haberet quod responderet amplius, pudore confusus dilapsus sit.
Hagae mox Walaeus statum controversiae perspicue in concionibus proponere. Argumentorum utriusque partis pondus quasi ad stateram examinare. Respondere exceptionibus Remonstrantium, vindicare Reformatorum. Atque ita plene in controversiis populum instruere. Tacere tum de disputationibus Vytenbegardus, qui jam Slusae à quindenis annis eruditionem Walae• perspectam habebat. Asseclae tamen ejus quibus non ita cognitus Walaeus esset, aliquoties cum aggressi fuere. Et primo la Haye Remonstrantium Concionator, post concionem nondum dilapsis auditoribus de Perseverantia Sanctorum illi litem movit. Hunc autem ea modestia excepit Walaeus, ea aequitate illius argumenta admisit, ea soliditate & perspicuitate illi respondit, eo acumine eo judicio nova regessit, ut cum non haberet quod responderet amplius, pudore confusus dilapsus sit.
Hoc dedecus reparaturi Remonstrantes, ad novum colloquium Walaeum vocavere, in quo Jurisconsultus facundus & acutus, la Hay in adjutorem erat adjungendus. Ipsum autem colloquium, assumptis utrinque duobus Senioribus in testes, in privatis aedibus erat instituendum. Nec hoc quoque detrectavit Walaeus. Ubi conventum esset, Jurisconsultus de Praedestinatione sua contentiose proponere, Walaeus sedate cordateque respondere, & constantia responsique soliditate domare ferocientem. Cum autem praecedentis collationis fama excitati, aliquot centeni utriusque partis in illas aedes confluerent, Remonstrantes verity similem praecedenti colloquy exitum, conferre ulterius non voluere, dictitantes privatum hoc colloquium, non in tanta auditorum corona esse debuisse.