A26815:158
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Christianissimo Principi Edoardo, Dei gratia Regi Angliae & Franciae, Oxoniensis Reipub. protectori singularissimo, Cancellarius Universitatis Oxon universusque Regentium in eadem coetus sese cum omni reverentia commissos faciunt. Et si possumus, illustrissime princeps, quamplurimos vetustiorum tui regni commemorare, quorum beneficio litterarum studia vehementèr illustrata sunt, hac tamen imitandae virtutis commemoratione, nobis apud te nequaquam uti oportere visum est. Quippè qui sine ullo superioris aetatis Regum exemplo, singularem tuendae nostrae Universitatis curam tuâ sponte susceperis. Nos itaque potius in hac tuâ presenti bonitate, quàm in illâ umbratili rerum dubiarum memoriâ confisi, tuam celsitudinem imprimis hortabimur, ut in his potissimum rebus quae ad honestandem nostram Rempub: maximè conducunt, cum nobis rogantibus praebe as quem semper praebiturum non rogatus ultrò statueris. Quod si abs tuâ benignitate impetrabimus, nullum certè beneficium magis hoc tempore necessarium abs te in nos proficisci potuisse cognosces. Nacti etenim sumus paucis his diebus viros nostrae Universitatis observantissimos, qui ornatissimum sacrae Theologiae demicilium, quum sexaginta fermè annis derelictum jam diu squalesceret, perficere instituerunt. Quae res quo celerius tamdiu expedire possit, profecto nec laboribus nec impensis reperimus, quum perquisitis lathomis supremam operi manum imponeremus; nunc vero, quod quos summâ diligentiâ perquisivimus ad tua magnifica opera sunt accersiti, progredi non possumus: atque haec operis intermissio eam nobis desperationem affert, ut nisi quam primum coepta maturemus, verendum erit, ne illis qui sumptus hactenus suppeditarunt, ad consummandum vita non suppetat. Et dum animadvertimus tuam ardentissimam in aedificandâ ad Dei gloriam Ecclesiâ diligentiam repetere audemus: hoc tamen postulamus, ut si Reverendus pater Episcopus Winton. nostro rogatu persuasus, aliquos ex his quos usui suo concesseris, nostro etiam usui impertire volet, illis saltem utendi nobis potestatem facias, quod quum nec tuis aedificiis officere potest, tùm nostris utilissimum erit. Vale serenissime princeps & Christianissime Rex nostraeque Universitatis protector unice.
Haec ut forte confirmata verbosius, ita praetermitti prorsus haud decuerat, ⟨p. 84⟩