A26815:1588
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
eum itaque debuisse non Remonstrantium patrocinium suscipere, sed Contra-Remonstrantes tutari. Quibus respondit Barneveldus, ejus rei aliam rationem subfuisse, propositum sibi Contra-Remonstrantibus publica tantum exercitia permitti, Remonstrantes non opprimi. Sed objicere Walaeus, contrarium tamen evenisse; Contra-Remonstrantes è cathedra ejectos, Remonstrantes substitutos: unde maxim populus incepisset commoveri. Ad ea Barneveldus, reliquos non satis propositum suum subsecutos. Refer Walaeus, eum videri subterfugia quaerere, cum non facilius à Deo venia impetretur, quam peccatorum quae candide co • r. Quid sanctum habere ambitiosus potest, qui eam religionem, à qua salutem animae suae populique sui dependere credit, opprimit, ut dominetur.
eum itaque debuisse non Remonstrantium patrocinium suscipere, sed Contra-Remonstrantes tutari. Quibus respondit Barneveldus, ejus rei aliam rationem subfuisse, propositum sibi Contra-Remonstrantibus publica tantum exercitia permitti, Remonstrantes non opprimi. Sed objicere Walaeus, contrarium tamen evenisse; Contra-Remonstrantes è cathedra ejectos, Remonstrantes substitutos: unde maxime populus incepisset commoveri. Ad ea Barneveldus, reliquos non satis propositum suum subsecutos. Referre Walaeus, eum videri subterfugia quaerere, cum non facilius à Deo venia impetretur, quam peccatorum quae candide co • r. Quid sanctum habere ambitiosus potest, qui eam religionem, à qua salutem animae suae populique sui dependere credit, opprimit, ut dominetur.
His sermonibus tem, us usque in coenam transivit, quam ubi paratam esse annuntiabatur, ad eam Barneveldus Walaeum invitavit: voluit ab eo preces dici, cibum illi praebuit, adhibuit & plane quasi in propria domo excepit, quod non potuit nisi à composita meant pr • i, & animo qui sui potens esset. Ipse vero comedit plusculum, ut solent illi qui distrahuntur cogitationibus, non tamen opprimuntur. Noluit autem vinum bibere, ne mens cogitationibus agitata, turbaretur.
His sermonibus tem, us usque in coenam transivit, quam ubi paratam esse annuntiabatur, ad eam Barneveldus Walaeum invitavit: voluit ab eo preces dici, cibum illi praebuit, adhibuit & plane quasi in propria domo excepit, quod non potuit nisi à composita mente pr i, & animo qui sui potens esset. Ipse vero comedit plusculum, ut solent illi qui distrahuntur cogitationibus, non tamen opprimuntur. Noluit autem vinum bibere, ne mens cogitationibus agitata, turbaretur.