A26815:1592
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed cum his sermonibus, mentis agitation, commotion corporis lassaretur, petiit sibi quietem concedi: & ut Pastores ipsi somnum caperent. Ast dixit Walaeus, injunctum illi esse tota nocte apud illum manere. Respondit Barneveldus, eo nequaquam opus esse. Itaque in vicino cubiculo somnum admisere. Interea Barneveldus quietem quaerere, sed eam non invenire: famulus ejus ea praelegere, quae prosolatio agonisantium Psalterio Belgico subjunguntur: ad quam lectionem, cum non satis attenta illi cogitatio esset, ipse in Psalterio suo Gallico legit. Quod cum Pastoribus annuntiaret unus trium custodum, qui Barneveldo additi dicebantur, ne spontanea morte supplicium praeveniret: Pastores Beyerum caeteris juniorem misere, qui & lectione Sacrae Scripturae, & inde ducta consolatione, quod reliquum erat noctis transegit. Circa matutinam quartam denuo Walaeus & Lamotius ad Barneveldum redivere, & Walaeus matutinas preces fudit, ac è colloquio animadverterunt facile, cum plane ad mortem compositum.
Sed cum his sermonibus, mentis agitatione, commotione corporis lassaretur, petiit sibi quietem concedi: & ut Pastores ipsi somnum caperent. Ast dixit Walaeus, injunctum illi esse tota nocte apud illum manere. Respondit Barneveldus, eo nequaquam opus esse. Itaque in vicino cubiculo somnum admisere. Interea Barneveldus quietem quaerere, sed eam non invenire: famulus ejus ea praelegere, quae prosolatio agonisantium Psalterio Belgico subjunguntur: ad quam lectionem, cum non satis attenta illi cogitatio esset, ipse in Psalterio suo Gallico legit. Quod cum Pastoribus annuntiaret unus trium custodum, qui Barneveldo additi dicebantur, ne spontanea morte supplicium praeveniret: Pastores Beyerum caeteris juniorem misere, qui & lectione Sacrae Scripturae, & inde ducta consolatione, quod reliquum erat noctis transegit. Circa matutinam quartam denuo Walaeus & Lamotius ad Barneveldum redivere, & Walaeus matutinas preces fudit, ac è colloquio animadverterunt facile, cum plane ad mortem compositum.
Non ita multo post Walaeus à Judicibus evocatur, petuntque, an non desideraret Barneveldus ultimum vale & uxori, & liberis, & nepotibus dicere. Quod cum quaesivisset Walaeus, Barneveldus respondit, id illi consultum non videri, se jam ad mortem compositum, id non posse nisi eum denuo amicosque turbare. Ignorabat autem Walaeus, quare nec id potuit Barneveldo indicare, uxorem liberosque id à Judicibus petivisse.