A26815:1593
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non ita multo post Walaeus à Judicibus evocatur, petuntque, an non desideraret Barneveldus ultimum vale & uxori, & liberis, & nepotibus dicere. Quod cum quaesivisset Walaeus, Barneveldus respondit, id illi consultum non videri, se jam ad mortem compositum, id non posse nisi eum denuo amicosque turbare. Ignorabat autem Walaeus, quare nec id potuit Barneveldo indicare, uxorem liberosque id à Judicibus petivisse.
Cum citaretur Barneveldus ut sententiam audiret, Walaeus illi valedixit, quae potuit obtulit officia; ac magnas illi gratias Barneveldus pro praestitis egit.
Audita sententia Barneveldus respondit, Judices quaedam▪ condemnationi indidisse, quae in confessione non haberentur: putavisse quoque suffecturum Foederati Belgii Ordinibus, vitam & sanguinem, bona uxori & liberis relicturos fuisse: id praemium esse pro quadraginta annorum praestitis officiis. Mox ad pegma deductus, in eo ad populum conversus, dixit: cives mei, non proditor ⟨p. 637⟩sed paroiota morior. Unde cum ad arenam locumque sapplicii duceretur, quaesivit à famulo, Joannes, an nemo venit, quasi spem aliquam adhuc veniae concepisset: quod cum negavisset famulus, aggeniculavit & statim illi caput amputatum est. Ita qui perpetuo Reipublicae regimini admoventur, dumb ingenio, judicio, eloquio valent, ac omnia ex aequo & bono moderantur, multum apud Collegas authoritatis acquirunt: qua dum amicos promovent, & iis see satis putant stabilivisse, non jam ex utilitate Reipublicae omnia, sed pro libitu agunt, quo & aemulis & superioribus materiam praebent, qua iterum perdantur.
Audita sententia Barneveldus respondit, Judices quaedam▪ condemnationi indidisse, quae in confessione non haberentur: putavisse quoque suffecturum Foederati Belgii Ordinibus, vitam & sanguinem, bona uxori & liberis relicturos fuisse: id praemium esse pro quadraginta annorum praestitis officiis. Mox ad pegma deductus, in eo ad populum conversus, dixit: cives mei, non proditor