A26815:1595
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Audita sententia Barneveldus respondit, Judices quaedam▪ condemnationi indidisse, quae in confessione non haberentur: putavisse quoque suffecturum Foederati Belgii Ordinibus, vitam & sanguinem, bona uxori & liberis relicturos fuisse: id praemium esse pro quadraginta annorum praestitis officiis. Mox ad pegma deductus, in eo ad populum conversus, dixit: cives mei, non proditor ⟨p. 637⟩sed paroiota morior. Unde cum ad arenam locumque sapplicii duceretur, quaesivit à famulo, Joannes, an nemo venit, quasi spem aliquam adhuc veniae concepisset: quod cum negavisset famulus, aggeniculavit & statim illi caput amputatum est. Ita qui perpetuo Reipublicae regimini admoventur, dumb ingenio, judicio, eloquio valent, ac omnia ex aequo & bono moderantur, multum apud Collegas authoritatis acquirunt: qua dum amicos promovent, & iis see satis putant stabilivisse, non jam ex utilitate Reipublicae omnia, sed pro libitu agunt, quo & aemulis & superioribus materiam praebent, qua iterum perdantur.
Audita sententia Barneveldus respondit, Judices quaedam▪ condemnationi indidisse, quae in confessione non haberentur: putavisse quoque suffecturum Foederati Belgii Ordinibus, vitam & sanguinem, bona uxori & liberis relicturos fuisse: id praemium esse pro quadraginta annorum praestitis officiis. Mox ad pegma deductus, in eo ad populum conversus, dixit: cives mei, non proditor ⟨p. 637⟩sed paroiota morior. Unde cum ad arenam locumque sapplicii duceretur, quaesivit à famulo, Joannes, an nemo venit, quasi spem aliquam adhuc veniae concepisset: quod cum negavisset famulus, aggeniculavit & statim illi caput amputatum est. Ita qui perpetuo Reipublicae regimini admoventur, dum ingenio, judicio, eloquio valent, ac omnia ex aequo & bono moderantur, multum apud Collegas authoritatis acquirunt: qua dum amicos promovent, & iis se satis putant stabilivisse, non jam ex utilitate Reipublicae omnia, sed pro libitu agunt, quo & aemulis & superioribus materiam praebent, qua iterum perdantur.