A26815:1607
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad eandem religionis paritatem praeparare & studiosos voluere, quare & iis prospiciendum esse arbitrabantur de Cynosyra, secundum quam • dia sua possent instituere: quod exortis Remonstrantium Controversiis, multa in Theologia accuratius explicanda essent, de multis circumspectius loquendum. Itaque publicis disputationibus totam Theologiam pertractare aggressi, ex iis Synopsin purioris Theologiae publicarunt: ad quam singuli ea contulere, quaae appositis nominibus adscribuntur.
Constituta been interius facultate, defendenda ea ab exteris hostibus erat: ab iis praesertim qui impetum in eam moliebantur. Respondendum erat Johanni Arnoldi Corvino, qui contra Petrum Molinaeum ingens exaraverat volumen. Respondendum erat Remonstrantibus, qui Actis Synodalibus Remonstrantium ea inseruerant, quae stabiliendae suae opinioni, infringendae Contra-Remonstrantium poterant adferre. Id oneris Collegae in Walaeum contulere, ad confligendum caeteris promptiorem, paratioremque: qui edita Responsione ad Censuram foannis Arnoldi Corvini in Petri Molinaei Anatemen Arminianisme, & ad scripta Remonstrantium antium qui ad Synodum Dordracenam citati sunt Maximum nomen acquisivit, non apud suos tantum, sed & apud Gallos. Anglos, Scotos, & diu Remonstrantibus silentium imposuit. Nimirum in Controversiis dudum agitatis, qui lectione diligens, qui mediocri judicio praeditus est, aliquod pretium operae potest praestare: sed, Controversiae majoris momenti, recens exortae, non nisi solida eruditione, acri ingenio, maturo judicio ex dignitate tractantur: quare nullibi viri magni majori celebricate, vix majori fructu cogitations suas impendunt.
Constituta bene interius facultate, defendenda ea ab exteris hostibus erat: ab iis praesertim qui impetum in eam moliebantur. Respondendum erat Johanni Arnoldi Corvino, qui contra Petrum Molinaeum ingens exaraverat volumen. Respondendum erat Remonstrantibus, qui Actis Synodalibus Remonstrantium ea inseruerant, quae stabiliendae suae opinioni, infringendae Contra-Remonstrantium poterant adferre. Id oneris Collegae in Walaeum contulere, ad confligendum caeteris promptiorem, paratioremque: qui edita Responsione ad Censuram foannis Arnoldi Corvini in Petri Molinaei Anatemen Arminianisme, & ad scripta Remonstrantium antium qui ad Synodum Dordracenam citati sunt Maximum nomen acquisivit, non apud suos tantum, sed & apud Gallos. Anglos, Scotos, & diu Remonstrantibus silentium imposuit. Nimirum in Controversiis dudum agitatis, qui lectione diligens, qui mediocri judicio praeditus est, aliquod pretium operae potest praestare: sed, Controversiae majoris momenti, recens exortae, non nisi solida eruditione, acri ingenio, maturo judicio ex dignitate tractantur: quare nullibi viri magni majori celebricate, vix majori fructu cogitationes suas impendunt.